{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 108","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/108.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Cap. XLV. COGNITA ligni Indici Natura, proposita etiam electione, qua possimus praestans cognoscere, atque ad vsus eligere, sequitur, vt ad secundum caput ascen damus, quod ad praeparationem pertinet, Morbus Gallicus post alterationem vniuersi corporis requirit antidotum Guaiacum scilicet, Ex quo aliqui cortices; aliqui radices, alij, ligna accipiunt. Nos quia non habemus syluas huius ligni sancti, trunco & cortice tantum vtimur, ex quibus sit decoctum, sed potissimum ligno, cuius vsus varius, varia etiam est praeparatio, sicuti accidit medicamentis alijs, aliquam Praeparatio do facimus decoctum simplex, & purum, aliquando duplex. compositum, sic etiam ligni decoctio quaedam simplex, quaedam composita. simplici vtimur in leui incipiente Gallico, secundo in imbecillis corporibus, at in Gallico composito, recidiuam passo, inueterato, & in robusto corpore solemus vti composita deco ctione, ac varia. Primùm loquamur de simplici deSimplex de coctione, haec solet fieri duplex, ita constitutum, & coctio dupossitum in consuetudine est apud omnes medicos, & plex. rari sunt, qui semper bis non coquant, & ita faciunt primum decoctum, quod syrupum vocant, secundum verò, quod Potum pro prandio, & caena appellant. Verùm aliqui treparant decoctiones, tamen dimit tamus hoc, quod non est in consuetudine, loquamur de certo, & frequenti vsu. Istud decoctum fit primum praeparando lignum, quae praeparatio fit per comminutionem ligni, vt possit optimè macerari, & decoqui. Sed non eadem ratione comminuitur lignum.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 107","label":"GABRIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/107"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 109","label":"Cap. XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/109"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}