{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 115","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/115.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"bulliunt simul ad consumptionem medietatis, & demum adduntur lisij. vini, & fit eodem modo, ista sunt decocta in vsu apud Empiricos, & alios medicos; Qui solent haec exhibere non faciunt secundum decoctum, sed parant vinum ex Guaiaco, quod propinant in prandio, & caena, & hoc modo parant. Recipe ligni indicili. 4. corticis pulueriz. lib. ij. capill. vener. cetrach. florum cordial. radic. bugloss foliorum cicor. ana lib. 1. sacca ri lib. iiij. vini albi maturi, stomatici, impotentis lib. 150. ponuntur medicamenta omnia in aliquo vaseli gneo, & accipitur vinum, & feruidum redditur, & po stea in cadum illum infunditur, vbi macerantur per tres dies clauso cado, postea diligentissimè colato, & seruato pro potu in mensa lymphato cum decocto simplici secundo, aut etiam puro vtimur pro potu, & aegri bibunt felici cum successu ex consilio probatissi morum medicorum, Praeceptor meus Brass. & Mattiolus solent in his decoctis admiscere medicamenta pur gantia, & Venetijs saeminę, & Tonsores solent vti his, Admixtio medicamentorum purgantium in syr. non displicet; non vtor tamen continuò, quia non est tu tum medicamentum, si enim Guaiacum recens, vel succus foliorum soluit ventrem, & sanat, ergo possu mus in syr. soluentia medicamenta admiscere, ideo, si aegri leuiter ferunt, atque ventriculus, laudo, Mo uet me haec ratio, lego enim in historijs, quòd non omnes Indi capiunt succum foliorum ratione solutionis alui, & ideò solent ipsi siccare lignum, & parare decoctum ea ratione, qua nos paramus, igitur hac ratione & probo, & improbo medicamenta soluentia cum syr. medicamenta purgantia mixta cum decocto, quod bibimus pro prandio, & caena sunt diabolica, est enim admixta sena, hermodactili &c.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 114","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/114"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 116","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/116"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}