{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 136","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/136.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Cap. LXIX. APVD Empiricos suffumigijs quandoque Indi- Suffumigia cus morbus profligatur, quae ratio curandi non est Regia, vt praedictae. causa est, quia saepe ac saepius grauissima succedunt incommoda, nec ita tutò procedit talis curatio. quare semper probaui, vt talem. quantum fieri potest) fugiamus. aliquibus enim pes Quibus suf ma, & lethalis est, vt in macilentis, in habentibus fumigia vi temperaturam calidam, & siccam, in his, quibus adtanda. est pectoris angustia, vel propter obstructa vasa, vel quando destillat aliquid à capite. Perniciosa est quinetiam illi, qui sputum eruentum quandoque edidit. Qui peripueumonia laborant, si suffiuntur, pereunt, postremo illi qui disenterijs, vel lienterijs corripiun tur ab his suffumigijs vacare debent. ego nunquam vsus sum his, nisi stante vna conditione, vel ad sum mum gemina, & non miremini. Prima est, quando Prima occa ex morbo Gallico succedit lippitudo rebellis, vt adna sio vtendi tam inflammet membranam, & corneam excoriet. in suffumigijs. hoc casu, vsus sum cauterijs, decoctis, & alijs, & tamen symptoma in suo robore perstitit, deueni ad suffumigia, & sic sanatus est aeger. * Primus autem curatus fuit Notarius quidam, qui nalijs multum me fatigauit, & postea mulier quaedam susfitib. ipsum incolumen reddidit. Alia occasio est, in hominibus magnae autoritatis cum Indica labe in2. occasio. estentur timent imminens capillorum defluuium, & quia homines sunt, qui habent grauia, & maxima ne gotia, ideò prohibendum est defluuium illud, & quam do non potest alio modo prohiberi, ad suffumigia de uenimus, quia firmant cadentes pilos, & purgant Viros illos à dedecore, & infamia, tamen tentanda sunt alia, antequam istis operemus. Praeterea sint homines robusti, validi, ac robore virium valentes. in alijs occasionibus fugite haec vt diabolus crucem Not. autem quod Antiqui vsi sunt suffitibus ad varia, ad exic candum thoracem, & caput, atque ad expurgandum, quia trahitur materia ad pulmones, ad palatum, & inde sic euacuatur. hac ratione nostri vtuntur suffumigatione, suffumigijs, suffimentis suffitione, suffitu. sussimine, quae synonima sunt.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 135","label":"Cap. LXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/135"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 137","label":"Cap. LXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/137"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}