{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 186","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/186.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"uenire solent aliqui per contactum, quoties pudendum hominis contangitur à faemineo pudendo infecto, sicut enim manus infecta scabie inficit manum sa nam, ita pudenda inter se, hac ratione quia commu nicatur sanies, vaporue malignus Gallicus ab infecto pudendo, qui solet exoriri per exesam cuticulam, 2. occasio & per hoc genus dicti vlceris. aliquando huiusmodi vlcera nascuntur, quia in ipso coitu, excrementa per actritionem incalescant, & sic putrescendo inficiant pudendum virile. Nam erit mulier, & vir, qui labo rarunt Gallico, pudenda non infecta vlcere; tamen quia casu retinetur sordes, vel in sinu mulieris, vel in pudendo viri, per illam frictionem sordens incalescit, & putrefit, ex quo apta est ad generationem cariei Gal licae, & hinc est, quòd multi mirantur, quòd adibunt Nota solutionem pro meretrices, & videbunt partes mundas, & tamen ca ble. rie inficiuntur, sordes fuit causa vlceris communicatis vaporibus malis redundantibus ex Gallica muliere, Et domini haec est causa cur multi à pudendo non carioso cariem contraxerint, Vultis videre? si adole3. occasio. scens bibat lac mulieris infectae, inficitur: multo ergo magis in sordibus illis latet minera putredinis. Tertio inficitur hepar, & transmittit excrementum ad superiores partes, & ita facere solet vlcera in ore, & pala to. Si ad partes inferiores vel est tenue, & transmittit ad priapum, & facit cariem, vel est crassum, & transmittit ad inguina, & facit bubones. si verò vtraque ma 4. occasio. teria luxuriat facit vtrunque. Quartò oritur caries ratione laboris, quando quis violenter equitat, & diu, & retinentur sordes in pudendo, satis longas patitur tentigines, eo magis pręputium in calescit, & est cau sa cariei, quia illa est apta putredini, cum sit via ad expellenda excrementa, ex Gall. s. in lib.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 185","label":"Cap. LXXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/185"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 187","label":"Cap. LXXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/187"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}