{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 191","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/191.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"est oportunus, quia non ita penetrat, Ego soleo vti vng. Aegyptiaco, & accipio stilum acutissimum, quod vix intingo Vnguento, & postea impono in foramine cariei, excitat statim dolorem, sed cessat, & est medicamentum certum, & non imponatis supra linteolum, sed tantum guctulam, veluti millij, infundatis. snpra autem vlcus accommodamus aut linteum, aut gossipium madidum rofacea, vel aliqua alia aqua re frigerante, vt his impediatur inflammatio, aliquando oportet venire ad medicamentum siccans robuste, quod insita facultate inimicum sit huic morbo, in eo casu recurimus ad praecipitatum. Mea autem medicina semper est haec in alijs, non in me & in leui bus, & in mediocribus, & in robustis; sed ego diluo ita, vt nullum excitet dolorem. si moderata caries vtor praecipitato mixto cum vngu. rosat. mesu & capio praecipitati drac. I. vnguros mesu. vnc. 1. & semper intelligo de praecipitato praeparato, si rebellis caries inspergo praecipitatum purum vnica vice, aliquam do bis, aliquando ter. vel quater, raro venio ad quin tam inspersionem. Insperso praecipitato impono linteum vel gossipium madidum aqua ros. Si videam al tera die aequale redditum vlcus, siccatum, rubicundum, tunc aut impono mixtum praecipitatum cum vngu. ros. vel vtor vng. diapompholig. vel vng. Isidis, sed vng. diap. praestantius est. aliquando vtor linteolo puro madido aqua ros. vel plant. nam tota ratio consistit, vt siccemus putredinem, & detergamus eam, & haec fiunt a praecipitato, Quandoque accidit vt caries ita maligna ita rebellis sit, vt vinci non possit à praecipitato, & tunc oportet venire ad argentum viuum, & in hoc casu (rarissime tamen vtor) con ficio hoc medicamentum. Recipe assungiae porcinae vnc. ij. turis, aloes, an. drac. 1. argenti viui drac. ij. ter runtur haec in mortario extincto argento viuo, & fit vngu. quo inungimus, aliquando caries ita procedit, vt exedat totum, vel dimidium pudendum, non totam solùm glandem, in eo casu, si coepit putrescere pars est siccanda medicamento aegypt.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 188","label":"Cap. LXXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/188"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 192","label":"Cap. LXXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/192"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}