{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 209","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/209.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"vel plures expurgamus heparsecunda causa est opinio hominum, crasse enim Mineruae homines credunt (quod quoties digeritur bu bo, & in halitum vertitur, licet caliditas insit medicamentis) quod facta sit repulsio, ideò nè Medici ha beant hanc famam, secunda via deueniant ad maturantia. Inter maturantia, ego habeo quaedam familiaria, quae etiam Medici huius ciuitatis ex me desum pserunt. habemus alia ex farinis, & caricis verbi gra tia. Recipe rad. altheae lib. farinae communis vnc. 2. caricatum coctarum in aqua vnc. 1. & sem. farin. sem. lin. vnc. I. pingu. gallinae veteris, pingued porcinae ana vnc. ij misce, & cum decocto radicum alinaeae & carum fit emplast. secundum est, quod constat ex fermento, caepis lil. alb. coctis, melle crudo, & rad. alth. & misceo pro empi. Sed quia ita tardant ad ma turationem huiusmodi tumores, vt fatigati sint medici (aliquando enim per duos menses durant) hac ratione ego habeo empl. Diachilon ex gummis, & est empl. officinarum, cui adduntur tria gummata, aimmoniacum, bdelium, & sagapenum. Ego accipio hoc dia. & dissoluo cum pinguedine gallinae vetustio ris. sed hieme recipio diaco vnc. 1. ping. vnc. sem. in aestiuo tempore diach. vnc. ij. ping. drac. ij. Quando au tem rebelles sunt bubones recipio diach. magnum mesu. & addo tria genera gummatum, & eadem por tione pinguedinis vtor. maturatum bubonem secamus. sed notate quod quidam stulti monent, vt debeamus secare bubones crudos, & praeter id, quod experientia indicat, quod male agunt, si fuerit bubo in glandu a exit foras, ita oportet auferre. deinde habeo autoritatem Gall. & Hipp. in 2. de off. medici, vbi Hipp. d. quod nunquam debemus secare turbecula","prev":{"citation":"De morbo Gallico 208","label":"MVICTV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/208"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 209-2","label":"IDIDITO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/209-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/209-2"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}