{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 212","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 212","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/212.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"SABRIELIS FALO lentissimis Philosophis, & Theoricis declarato, quod pilis fiunt per subministratas fuligines pingues, quae sensim, & sensim delatae crescunt in pilos circa meatus, & eadem est materia cum illa vnguium, & quam cornua habent. asseruntque pilos non fieri per veram. generationem, sed concrescunt adita particula post. parrem. haec autem est concocta fuligo, & bene pinguis; quę qualis est talem generat pilum seu nigrum, seu rubrum, seu album, deficiente hac fuligine cadit pilus necessariò, neque amplius crescit, neque haerere potest. Solet autem deesse hoc alimentum varijs ex causis; in plantis deest, quia crusta terrae arida, ita si corium, desiccatum valde, non generat fuliginem istam, quae postea vertatur in pilum; nam ego teneo hanc fuliginem non esse communem vniuersi corpo ris, sed corij; quoniam non ita variarent pili ad variationem cutis, nam si cutis, est mollis, molles generat pilos, alba, albos, nigra, nigros. siccantur plantae, quia malè nutriuntur, pariter, & in pilis hoc sit, quia saepe in corio circa radices pilorum colligitur materia acris, & erodnes, quae resecat fuliginem, & radicem pili. istae sunt geminae causae ariditas, & defectus alimenti, apparet, incaluities, elephantia, ophiasi, at in Gallico cadunt pili ob malum alimentum, non ob siccitatem, nam turgent genae, incrassantur palpebrae, & lucidae fiunt, & perlucent sicut hombices illi sericini, quando habent sericum maturum. hoc prouenit, quia vapor, & humiditas, multa infecta colligitur ibi, quae, cum tenuis sit, facit splendorem, hoc ita posito incipit defluuium pilorum, Quaerimus quid agendum? cum hoc fiat à malo humore eroden te indicatur, vt euacuemus malum humorem a loco affecto secundò, firmemus pilos stringenti medicamento, vt detineatur pilus, donec fuligo regenita re ficiat exesam radicem. si autem ceciderint pili, indicatur eorum regeneratio, & primùm de cadentibus dixi quod euacuatur vniuersum corpus, & institurum est: sed me conuerto tantum ad locum affectum, quid est agendum? ego soleo duabus rationibus euacuare, vel perinterna, vel per externa. interna sunt masticato ria, & sciatis, quòd non est medicamentum certius, euacuans, quàm radix piretri.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 211","label":"IDIDITO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/211"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 213","label":"SABRIELIS FALO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/213"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}