{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 225","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/225.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"FALICOP I te tamen decocto salsae. Verùm si sunt atheromati ci, vel mellei non tentate discussionem; quia si succedet remanet folliculus, & saepe detectum os atque corruptum, & oporteret venire ad opus chyrurgicum. & quanuis lardacei tumores ex sententia antiquorum folliculum habeant, tamen Gallici non habent, & experientia vos hoc docebit. & ideò dissoluentem sine apertione curationem tentare potestis, in alijs autem non, quia auferendus folliculus, sed quid agendum in his? videatis an corium attenuatum sit, vel folliculus putrefactus, si hoc est aperite. si corium est crassum, & folliculus integer, tentate huius putrefactionem, illius verò actenuationem. sed quomodo cognoscimus corruptionem folliculi? hac ratione quoniam in omni tumore tali, quoties folliculus integer est possumus corium superius deducere hac, & illac, tu mor autem manet in sua consistentia, in sua forma. qua ergo ratione macerandus folliculus? (quia, si non maceramus, oportet, vt violentia extrahatur medicamento erodente, vel instrumento chyrurgico, & fiunt dolores intollerrabiles,) sed dicet quis, quid re fert si remanet folliculus? quoniam solet subcrescere caruncula quaedam intra folliculum, quae insanabilis est, & hoc fit duorum, vel quatuor dierum spa cio, quomodo igitur macerabimus? Ego infinita maturantia proferrem. sed confugio ad diachil. magnum Mesu. cui aliquando ammoniac. aliquando sagapen. aliquando galban. addo. quandoque ping. gallinę vetustiori dissoluo. Ex vsu ergo istius medicamenti per sex, vel decem dies tento putrefactionem folliculi: fa cto hoc aperio caustico medicamento, nisi sit in fron te, vel in facie: quia apertio fit maior. secundò quia putrescunt aliquae reliquiae folliculi, tertiò quum calefacit loca, & roborat. sin minus ferro seco, facta apertione si reliquiae restant folliculi extraho praecipitato, demum expleo carne locum. & haec de tumoribus istis dicta sint satis, iam ad ossium corruptionem transeamus.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 224","label":"ORBO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/224"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 226","label":"FALICOP I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/226"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}