{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 226","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 226","ref":"226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/226.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"De ossium corruptione. XCVI. Cap. SAEVA valdè est in morbo Gallico ossium corruptio, & adhuc saeuior, quia corrumpuntur ossa in illis partibus, in quibus sanari non possunt. quoniam corrumpuntur ossa, quae facta sunt à natura pro cere bri tutela, & coopertione, ita vt totum viderim craneum exesum, ego habeo infinita exempla, sed aliquando etiam corrumpuntur ossa palati vt totum pa lati os recedat, & non solùm palati ossa id patiuntur, sed etiam narium, & sciatis quod non in omni inueterato Gallico hoc sit, sed tantùm in illis, in quibus inunctio facta est Hidrar. si igitur fiat, vt corrumpatus os in morbo Gallico, si sunt ossa tibiae, ea ratione tractanda sunt, quam dedi in curatione vlceris cum osse corrupto. (Sed quia rem intactam relinque re nolumus, ne lectores ad alios tractatus demandemus, vt hanc nostram plenam, & omnibus numeris absolutam compleamus tractationem. hic breuiter curationem vlceris cum osse corrupto perstringemus, quoties ergo perforatur os ex humore acri atque putrescente propter Gallicam luem: primum, quod indicatur est ossi ablatio, secundum praeseruare partem sanam, ne erodatur, ablatio duplex vel manu; vel medicamento, quo proritemus naturam ad ossis separationem. primò de ea, quę manu fit, vel instru mento loquamur, qua ratione, & quomodo, & quan do datur occasio? occasio est, quando est valde insignis quantitas ossis auferenda, quam dubitamus non posse naturam auferre. secunda occasio est quando breuitas temporis vrget, & citam quęrimus sanationem vlceris, sed natura citò non potest hoc efficere, Nam vos debetis scire, quòd tardem recedunt ossa, si totum opus naturae imperio demandatur, sed nos spatio patio vnius horę imo citius agimus, Natura 30. 40. 60. aliquando 80. diebus, tertiò quoties possumus tu to, & facilè secare materiam ossis. sed cum datur occasio quomodo auferendum os?","prev":{"citation":"De morbo Gallico 225","label":"FALICOP I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/225"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 227","label":"FALICOP I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/227"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}