{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 242","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/242.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Pariter, & bubones duris qui si suppurentur, & labia callosa habent, & exusta educta sanies videtur. Idem etiam indicatur ex doloribus (si adsint) vehementisfimi enim sunt, & ad vesperam inuadentes. eadem exustio conspicitur, quum gingiuae, os, & palatum corroduntur, quum dentes cadunt, quum pili, quum narium extremitas, quod saepè etiam fieri consueuit. quae quidem omnia ab adusta, & mordaci materia proueniunt. conspicitur, & eadem exustio in vrinis sem per, quicunque fuerint humores exusti. Cum itaque Res ita se habent, nec possit exustio fieri nisi ab intenperie calida, neque possit caliditas exurere absque adiuncta siccitate, cum humiditas calorem obtundat, necessarium erit asserere morbum Gallicum esse intemperiem calidam, & siccam: vnde à perpetuo hoc symptomate non tantùm genus, sed etiam vna ex differentijs habetur. nec dicat aliquis exustionem ori ri ex putredine, cuius vltimus terminus est incinera tio, quoniam hoc dici non potest. nam licet in morbo hoc putredinem reperimus, tamen conspicua exustio qualis conspicitur in hoc affectu non quantuncunque putredinem insequitur, sed insignem tantum modo, quam quidem in hoc morbo, & praesertim in principio nullus concedit; rectè igitur ex hoc symptomate genus, & vnam ex differentijs inuentam esse credo. quoniam autem humores exusti apparerent non determinatae alicuius partis, sed vniuersi corporis, ideò membrum, in quo primò fun datur haec intemperies inquirendum erit. & cum nul lum sit in corpore nostro, quod hoc possit facere nisi iecur, quod officina humorum est, à quo tanquam à fonte scaturiunt, in iecore dicimus hanc intemperiem calidam, & siccam esse, & ita aliam huius affestus ctus differentiam habemus, & quidem essentialem, subiectum fit de essentia accidentis, & ita dicimus mor bum Gallicum esse intemperiem calidam, & siccam iecoris, & venarum; at quonia saepe iecur & vene intemperiem calidam, & siccam patiuntur absque eo quod morbus Gallicus infestet, pro perficienda hac definitione.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 241","label":"IMICIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/241"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 243","label":"IMICIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/243"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}