{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 245","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/245.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Peccat etiam tertia ratio, nam licet concedamus (vt veritas est morbum Gallicum semper per contagium acquiri apud nos, quod aliqui tamen contradicentes histo rijs, & experimento, negarunt. nihilominus non sequitur propterea morbum esse humidum, quia plurimi sunt contagiosi morbi sine putredine, vt ophtalmia. neque verum est, quòd vbicunque requiritur putredo, ibi etiam sit humida intemperies, quoniam licet materia, quae putrescit, humida sit actus quod in putredine requiritur) facultate tamen potest esse sicca, vt apparet in bile, ac melancolia putrascentibus, ad illos autem qui dicunt esse intemperiem fri gidam, & humidam negamus hoc posse fieri, cum à tali intemperie nullo pacto proueniat exustio. quòd si adsunt quandoque plurima excrementa, pituitosa, & cruda in his, qui laborant morbo. Gallico, illa quidem generantur ex vigilijs, doloribus, inconctionibus, & cruditatibus, quae insequuntur. neque sanatur hic morbus medicamentis calefacientibus, & exiccantibus merito primarum qualitatum, sed ratio ne continuatae euacuationis, quae communis est omnibus auxilijs, quibus morbus iste sanatur. Natura enim per frequentes euacuationes exonerata, residuum propellit, & euacuata materia intemperiem su perat. Quoniam autem morbum hunc per contagi ab Occidentalibus Indijs fuisse ad nos delatum Hi spanorum historiae testantur, neque visus est vnquam apud nos aliquis, qui aliter in ipsum inciderit, estque contagium infectio ex vno in alterum facta, quae quidem tripliciter efficitur vel ob contactum, vel per fomitem, vel etiam ad distans (vt dicunt) videndum est, quo contagij modo contrahatur, & breuiter, dico quòd ex his tribus modis nunquam fuit morbus Gallicus ad distans productus. sed ferè semper per contaNIO","prev":{"citation":"De morbo Gallico 244","label":"IMICIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/244"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 246","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/246"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}