{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 247","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 247","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/247.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Cap. III. COGNITA tandem essentia effectus consequens est, vt de differentijs agamus, primoque de essentialibus, de quibus nemo hactenus verbum fecit, essentiales autem aliae sumuntur à Magnitudine, & parui tate intemperaturae, non enim quaecunque talis intem peries eodem modo est magna, sed aliqua minor. nec eodem modo se habet in subiecto. Alia enim in effectu, aliqua in habitu posita est, aliae verò summuntur à qualitate, Gallicus namque morbus quidam ferus admodum est, ita vt maxime vniuersum corpus infestet quidam verò mitis adeo, vt nihil ferme molestare videatur. alia summuntur à modo motus, quem ser uat haec intemperies, interdum enim statim incipiens ad summum peruenit ita vt ex leui aliqua infectione citissimè ad statum properare, ac pertingere videa tur. Interdum autem incipiens his morbus tardus admodum est in augumento, & plures per transeunt menses, antequam vel ab aegrotantibus, vel à Medi cis adesse dignoscatur. alia tandem hauriuntur à sub iecta materia, nam quandoque iecur tantùm occupat, ac consequenter venas, Vnde in definitione dictum est à me clarioris doctrinae gratia iecoris, & venarum, & ferè semper contingit, vt in principio tantum iccur occupet, quandoque verò communicat vniuerso corpori, ita vt cor etiam patiatur, & cerebrum, veluti ex laesis actionibus, alijsque symptomatibus ad virtutem vita em, & animalem pertinentibus, facilè deprehenditur, Neque turbari debet quis quòd posuerim aliquas differentias in magnitudine, & par uitate intemperiei, cum prius dixerim morbum Gal licum consistere in determinato gradu, gradus enim ille diuisibilis, & latitudinem habet. sunt insuper aliae driae quae cones sunt caeteris morbis, & quodammodo ad essentiales accedere videntur, vt quae summun tur à tempore, cum dicimus morbum Gallicum vel no uum esse, vel antiquum, & sicuti quae à matera capiuntur, quae causa est efficiens, veluti si dicantum ip sum, vel à sanguine, vel à pituita, vel ab atra, vi la flauabile oriri, non enim semper isdem peccat humor, sed quandoque viius, quandoque alius, vt ea natura corporum, & symptomatum diuersitate indicatur.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 246","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/246"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 248","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/248"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}