{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 250-2","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 250-2","ref":"250-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Cap. IIII. De signis. DE signis modò agamus, quorum aliqua pathognomica sunt, aliqua verò assidentia, vel differentia rum. pathognomicorum autem alia indicant intemperiem calidam, alia siccam, alia simul talem intemperiem calidam, & siccam ostendunt. inter prima ve rò, & primum, & certissimum est lotium, cum enim tota humorum massa sit ex usta ex intemperie calida, & sicca in iecore, atque venis, lotium erit signum necessarium; ipsum nanque certissimum est signum af fectionis iecoris, & venarum, necnon eorum, quae in ijs abundant; erunt itaque lotia flaua, & lucida, con tentaque habebunt veluti fabulosa, vel arenosa, vel etiam frustulosa, & instar scopuli cuiusdam scissi disrupta, & inaequalia. secundum signum capitur ab affectione corporis immutata, & ex pustulis, vlceribus, & alijs omnibus, quae in cuti apparere solent, manifestè deprehenditur in colore liuido vel nigro, in tumore duro, & calloso. Tertium autem signum sumitur ex laesis actionibus, fiunt enim hoc morbo affecti, languidiores, & in progressu ratione malae nu trtionis, emaciantur, fiunt vigilantes, timidi, tristes semime lancholici, & nesciunt ipsimet referte quid patiantur. haecque omnia contingunt affectione hac communicata caeteris partibus ab ipso hepate.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 250","label":"IDINIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 251","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/251"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}