{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 251","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/251.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"haec verò signa, licet ostendant intemperiem calidam, & siccam iecoris, & venarum, non tamen sola possunt illam intemperiem demonstrare, quae quidem est essentia morbi Gallici, sed his addenda sunt illa, quae constiuunt concursum, à quo sumuntur signa huius affectus certissima. Vnde oportet addere quòd patiens cum affectis hoc morbo consuetudinem habuerit, & postea subsecuta sit, vel faeda gonorrhea, vel cariosi af fectus, à quibus bubones, vlcera recti intestini, pustulae ibidem, vel in virga, vel etiam capitis. Vicera pa riter vniuersi corporis, vel tophi, depilationesue, aut dolores, qui ad vesperas exacerbantur, & huiusmodi alia. Haec enim cum prioribus illis certa, & manifesta sunt inditia morbi Gallici, non tamen est necessarium, vt simul omnia symptomata iam enarrata concurrant, sed aliqua sufficiunt, haec vel illa pro hac affectione demonstranda, non enim semper omnia, sed quandoque plura, quandoque pauciora coniunguntur. si gna verò differentiarum, & primò essentialium satis mani esta sunt ab ipsamet essentia, potissimum tamen capiuntur à symptomatibus, haec enim sicut magna sunt, vel parua, mitia, vel saeua, sic magnam, vel paruam, mitem, vel saeuam indicant intemperiem. ex ijs etiam, vel incipientibus, vel increscentibus, vel con sistentibus, vel inclinantibus habentur signa differen tiarum, quae sumuntur à modo motus, ipsa quoque incicant differentias, quę capiuntur à materia subiecta; ex laesis enim actionibus, vel totius, vel quarundam tantummodo partium indicatur, an iecur tantum sit affectum, & venae, an potius vniuersum corpus patiatur.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 250-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 252","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/252"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}