{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 256","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/256.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"quae ex argento viuo conficitur, ratione cuius funduntur humores, repelluntur, & ad fauces, & os conuertuntur. vnde corpore tandem expurgato per continuatam euacuationem, si quid residuum est à natura superatur, & ita sanitas insequi tur hoc tamen auxilij genus periculosum est, etiam quòd vniuersi corporis expurgatio praecedat. posset enim fieri; vt vel reliquum materiae fusum ac ad par tes, quae sunt circa laryngem, & fauces propulsum suffocationis periculum inducat; vel si per fauces non educatur, ad iuncturas, aut alia corporis loca se cedat, reddetque morbum saeuiorem, & quandoque insanabilem, praeterea saedum est etiam, ac malum oris exulcerationem facere, quapropter aliqui, vt ipsam prohibeant, vtuntur singulis diebus vna ex pill. Alexandri, quae videntur eaedem esse cum coceniis Gall. descriptis primò de med. secundum loca, & alibi, sed male faciunt, iudicio meo, sic enim contrarios simul motus efficiunt, neque tot vacuationes eodem tempore natura ferre potest. malè etiam faciunt, qui bis in die suffumigant, quique cooperto, non autem exerto capite id praestant, cogunt enim illi patientes inspirare aerem hydrargiri vaporibus infectum, errant etiam, qui suffumigant repleto ventriculo, & tamen tutius est huiusmodi auxilio non vti, quanuis aliquam do profuerit. si quis tamen eo vti voluerit, probo, vt semel in die ante prandium, & exerto capite vtatur, neque diu, sed per mediam horam, vel tres horae par tes ad summum in suffumigijs aeger immoretur, & hoc faciat per octo tantùm dies, vel etiam paulò plu res, aut fortè pauciores, vsque quo materia copiosior in os, & fauces prorumpat. Alius sanationis modus habetur ex iniunctionibus hydrargirum recipie Inunctiones tibus, quae quidem licet quandoque sanare videantur, tamen tanquam nimis violentum, & periculosum iam non erat amplius in vsu.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 255","label":"IVICITT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/255"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 257","label":"IVICITT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/257"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}