{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 259","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/259.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"viuum corrodat praeter experimentum, adsunt autoritates probatissimorum virorum, & primò Nicander tenet lytargi rum esse venenum, & calidum in suis alexipharmacis, eorum enim, qui ipsum sumpserunt, membra inquit incenduntur. Dioscorides autem, à quo Paul. Aetius, & alij onines transcripsere asserit idem, & ait postea eadem symptomata euenire illis, qui argentum viuum sumpsere, quae contingunt ijs, qui lytar girum assumunt. sed in istis exustiones apparent, ergo & in illis, quare necessario calidum est argentum viuum cum exurat, vt lytarg. Id etiam Gall. voluisse comperimus in lib. de simp. med. faculti, cap. primò. sed contrarium sentit Auic. in 2. can. qui argen. viu. frigidum, & humidum in 2. grad constituit, probatque suam sententiam ex eo quod frigidos parit morbos vt stuporem, appolexiam, paralysim, soporem, & huiusmodi, veluti patet in his, qui metalla fundunt, inaurant, & chymisticam exercent artem. verùm haec ratio nihil contra sententiam nostiam mo litur, soluitur autem ab aliquibus. ex eo quod multiplex est arg. viu. aliud minerale, & impermixtum, aliud verò cum alijs mineralibus admixtum. tertium autem, quod ex minio naturali efficitur, & ita dicunt, quod illud, quod sponte sincerum fluit, frigidam temperaturam habet; illud autem quod vi ignis extrahitur, & permixtum cum alijs mineralibus, & etiam quod sit cinnabar. calidae dicunt esse temperaturae. sed meo iudicio isti male constituunt vnam argenti viu. speciem frigidam, quoniam esset eiusdem substantiae cum alij, & habet easdem opes, & quodcunque arg. viu. incendium parit. Alia est sententia Conciliatoris dicentis quod argentum viuum fecit aegritudines calidas, & frigidas indisserenter ob diuer sitatem partium: Quę quidem sententia neque satisfacit, neque difficultatem tollit, quoniam illud, quod quaeriIDITV quaeritur est, an tota moles argen. viui, & agregatum ex diuersis istis partibus sit calidae vel frigidae tempe raturae, quare dicendum arbitror, & rationibus, & autoritatibus praedictis, ipsum calidam temperaturam habere. quod si frigidas parit aegritudines, illud est, quia partes aquae tenues euaporantes vi ignis ad caput cerebrum refrigerant, & condensatae ad neruos descendunt, atque illas aegritudines efficiunt.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 258-2","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/258-2"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 260","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/260"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}