{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 260","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 260","ref":"260","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/260","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/260.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"De se cundo verò an. si venenum sit vel anticotum, nullam nobis fidem Gal. fecere potest, cum se inexpertum fateatur de hac re, nec aliud factitio nouerit. est autem omnium fere antiquorum autoritas, qui modum, quo interficiat, docent. Diosc. enim testatur argenviu. interficere non secus ac misy, sory calchantum, quae quidem non aliter interficiunt, nisi quia cum crassarum sint partium diutius morantur in ventricu lo, & alijs partibus, & non distributa incenduntur, & comburunt veluti ferrum ignitum, est igitur argenviu. venenum calidum, & corrosiuum. sed contra instant aliqui dicentes esse hoc falsum, quia oppositum patet experimento nam apud Germanos, & alios pueris pro vermibus absque laesione exhibeatur. afferunt etiam historiam quandam ab Ausonio Epigram mate conscriptam de Muliere, quae viro toxicum prepinauit argento viuo commixtum, & vir inde nullam laesionem accepit. quare inferunt Hydrarg. esse potius antidotum, quàm venenum, cum illius veneni admixti vires hebetarit, ac prorsus abstulerit, & ita dicunt, quod veluti antidotum morbum Gallicum sanat. sed mihi videtur quod isti à veritate declinent. periculosissimum enim est argen. viu. exhibere, quod si quandoque visum sit innocue pueris propinatum, dixerim hoc esse vel ratione paucae quantitatis, vel ra tione fortis expultricis puerorum, & humiditatis, quę quidem in causa esse potest, vt citissimè dilabatur, & descendant priusquam ad actum talem deducatur, vt comburere possit, ad historiam verò dicereni, quòd forsam illa mulier admiscuit argento viuo talia vene na, quae cito ipsum deducere potuerunt, & vi caloris agentis postea cito euacuare, vnde non multum immorans in corpore non potuit comburere nec interficere, concludimus igitur cum omnibus ferè antiquis argentum viuum esse venenum.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 259","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/259"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 261","label":"DE MOREO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/261"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}