{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 266","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/266.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Dixerim tamen ergo non esse diuersae speciei, sed eiusdem; neque aliud colligi potest ex historijs, Gonsali de Ouiedo, qui dicit idem esse lignum, & quod palum sanctum species sit Guaiaci: nec aliquid refert, quod, & figuram, & colo rem, & vires videantur habere diuersas cum ratione soli, ac regionis hoc possit absque dubio fieri, sicuri in alijs plantis quamplurimis etiam apud nos plerun que contingit. est autem huius ligni temperies calida, & sicca in fine secundi gradus, calefacit enim, & siccat manifeste, & satis intense. vnde calefaciens etiam, & siccans erit eius decoctum, cum tale necessario decoctum reddatur, quale illud est, quod decoquitur. ad hanc verò temperiem accedit partium tenuitas meritò quarum semper insensibiliter euacuat, vt patet in resolutione tophorum & quandoque sensibiliter per sudorem, per vrinam, & per aluum, maxime qui dem, si satis amarum fuerit decoctum. lignum autem eligendum est ponderosum, non scissum, odorosum, re sinosum; quod cognoscitur si redactum in scobem, atque compressum sit, & scobes simul cohereat, & accensum multam resinam emittat, reddatque decoctum amarum, sed hic dubitatur, an ligni cortex efficatio rem, vel potius languidiorem habeat virtutem ipso ligno? & nonnulli asserunt corticem discutere magis, euacuare, ac sudorem prouocare. alij verò contrarium tenent asserentes ignauiorem esse corticem, quo niam in cortice nec odor, nec amarities, nec resinosum quod conspicitur, quę omnia manifeste sunt in ligno. Praeterea dicunt quod cortex cum afferatur lignum pro nauium suburra sordem, & situm contrahit, ita vt veluti corrumpatur, & ineptum reddatur","prev":{"citation":"De morbo Gallico 265","label":"IDINITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/265"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 266-2","label":"IMINITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/266-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/266-2"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}