{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 278","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/278.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Cap. XVI. Frequentissimè consueuerunt etiam esse pustulae in hoc morbo, quae circa caput apparent, praesertimque circa partem illam, vbi capilli desinunt, quae solent: tiam circa ipsum anum, & in alijs corporis partibus apparere in his autem curandis non est repellen tibus vtendum, vt quidam faciunt non sine maximo discrimine laborantium, sed si crustosae sint auferenda est crustra medicamentis emollientibus, deinde aqua, quae recipiat alumen; & sublimatum, & percipiet aliquam abstersionem, vt esset aqua farfarae madefieri debent pustulae, ac loca illa. si verò appareant in ore coniungatur alumen, & sublimatum, vel praecipitatum cum aqua planta. tunc enim ob periculum, quod imminens circa partes illas minantur, non est malum, quin imò debemus vti aliqua repulsione, sed in his etiam est prius vniuersum corpus expurgandum, & euacuandum. De vlceribus. Cap. XVII VLCENA pariter in hoc morbo Gallico, saepissimè contingunt, quę quandoque ita fuerunt exedentia, vt ipsorum malignitate integra membra conciderint, in quorum curatione post euacuationem, & expurga tionem corporis vniuersi conueniunt medicamenta valide sincantiam, inter quae numerantur pręcipitatum, argentum viuum, sublimatum, & scoria aeris prae para ta. Haec verò debent misceri cum his, quae medicamen torum acrimoniam retundunt. & aliqui vtuntur caeratis, & caerusas lythargirio, addito vel argento viuo, vel sublin ato, vel praecipitato. quod si vlcera sint in ore optimus est vsus illius aquae, quam superius diximus confici ex alumine, sublimato, & aqua plantaginis. 226 ANTO De ossium carie.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 277","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/277"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 279","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/279"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}