{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 34","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/34.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Ad astra dicebam, quòd cum constellatio fuerit ante xi. annum quomodo potuit tandiu perdurare? Imo dico quòd nulla particula illius elementi aeris 83. anni potuit reperiri in 94. quoniam denuo, ac denuos aqua conuertitur in aerem, & aer ab sumitur ab ignes De veneno, quo aquae infectae sunt, dico quòd orta est pestis grauissima, & febres malignae in exercitur & sicut febres, & pestis non fuit perpetua, ita debuisset esse morbus Gallicus, at iam perdurat, nec adhuc aboletus. Ad inundationem dico quòd fuit Romaeta tùm, & si fuisset per totam Italiam nonne tuncona esset pestis? & demus quod Gallicus eodem partu anixus fuerit cum peste illa, nonne vnà cum peste desiss set? & ideò colligimus falsum esse Gallicum epidemialem esse. Addatis si ex inundatione oritur morbus Gallicus, cur tempore Pelagij, & alijs in quibus fuerant inundationes non denuo ortus est morbus Gallicus? nonne 32. vel 34. anno Clem. Pontis. factum est diluuium Romae, quod maiorem partem aedium dirupit? Dicent non fuere constellationes concomitantes, dico quòd sic. nonne erat praedictum hoc, ita vt omnes crediderint futurum vniuersalediluuium, & supplicationes factę per totam Italiam? tunc aderat morbus Gallicus, & non renouatus, nec saeuior factus, imò mitior. Nonne superiori anno Diluuium fuit insigne in tota Flamminia, Hetruria, & Romae? Quo se habuit Vincentia, Verona, Bergomum, & Mediolanum, quae passae sunt epid. morbum, & tamen denuo Gallicus non apparuit? nonne fuit mira aquarum copia. 51. 52. 53. & 54. anno, & tamen non proritatus est, iste affectus? colligamus igitur non posse dici Epidemialem. Neque est dicen dus aestiuus, quoniam morbi aestiui breues sunt, & acuti, & si producuntur vltra aestatem semper mutant naturam, exempli gratia ex simplici tertiana fiet duplicata, & nota, vel quotidiana, vel quartana, nec sine permutatione aestiuae aegritudines longo tempoedurant: at in morbo Gallico est status 20. 30. anporum video eundem affectum, eademque symptomata. Sed videatis quid deceperitistos. Fuit affepudendorum quae inficit, At caries Gallica non astilla putredo, quam refert Hippoc. Sed isti videsint suis temporibus oriri vlcera circa pudenda, quae lefactiones vocantur, nam ante morbi Gallici orstum scriptores, vt Guido &c.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 33","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/33"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 35","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/35"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}