{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 40","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/40.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Propria pars subiecta morbi sempe necessariò patitur donec adest morbus. Ponitur opinio propria & concluditur esse epar. Cap. XIII. SI igitur volumus reperire subiectam partem op portat eam semper laborantem isto morbo inuenire. si vnus est morbus, & non communis necesse est, vt sit vnius partis semper laborantis, aliter non esset vnus morbus, nec vna pars laborans, opus est ergo vt habea tur pars ista affecta semper, & ad inuestigandum hoc absque Gall. praesidijs frustra laboraremus, quae tria sunt in primò de loc. affeci & in libr. de const. art. primò est natura partis affectae, secundò sunt causae efficientes morbum, tertiò sunt symptomata confequentia morbum. Videamus primum. Quoties cer nimus constitutionem, vel naturam partis esse corruptam, illam morbosam esse colligimus. Videamus hoc in morbo Gallico, Non possumus tutò, & certò ad sensum hoc in eo iudicare, nos videmus cutim exulceratam, quis erit, qui non dicat laborare cutim si amisit propriam vnitatem? dolet caput, scadunt pili, corrumpitur os cerebri quis erit qui non dicat caput esse subiectum? igitur cum Gall. haec tria propo suerit qui ad hoc vnum tantum respexere decepti sunt, concludunt enim illas particulas esse subiectum, sed non proprium, primùm, per se, & necessarium, quo niam contingit aliter se habere. ideò non veniunt in cognitionem radicis intimae, quae verè est morbus. Praeterea obseruemus adnata, cadunt pili dicemus laborare cutim, tamen non est verum, quia non sem per hoc accidit. Praeterea veniamus ad partes partium. solet per contagium introduci, nonne oculi, pulmo, corium, cor &c. laborant per contagium sicut eut etiam pudenda?","prev":{"citation":"De morbo Gallico 39-2","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/39-2"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 41","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/41"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}