{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 46","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/46.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"nulla, ergo falsum est, per continuatam euacuationem fieri sanationem mot bi. Praeterea est necessarium quòd si sit morbus cum materia adsit tumor: Intemperies cum materia es quando materia non adest in venis, sed in loco affe cto, vt verbi gratia, in manu est materia duplicies vel in vasis, vel extra vasa, si in vasis; non facit morbum, si extra vasa; facit morbum: locum autem asfectum voco propriam substantiam particularem, nun venam. ista docentur à Gal. qui dicit, quòd velutiros diffunditur materia per particulas ipsas. si multa est facit tumorem, & sic reuertemur ad primam sententiam, quòd sit solutio continui; tumor autem iste cum intemperie calida, & sicca est erisipelas, ergo Gallicus morbus est erisip. hoc est falsum, ergosalsum est esse intemperiem, calidam, & siccam. Praeterea curaremus sine indicatione, Nam lignum Guaiacum salsaparilia suffumigium ex cinabrio, exercita tio, victus ratio tenuissima, calefacientia sunt, & siccantia, & tamen sanatur epar, & à Gallico penitus ab soluitur, ergo ratione contrarietatis: necessarioigitur concludimus, quòd affectus aut sit frigidus, & humidus, aut calidus, & siccus. Ad Rationes, incipit cum vlceribus, hoc non est verum semper. sed si sit, hoc fit quia labefactantur naturales actiones epatis, ideò subnascitur feruor ex inconcoctione, & sic fiunt vlcera, & si incalescit epar ob id non est intem peries calida, & sicca. Ad secundum accidunt excrem menta biliosa. frequentissimè est oc, non semper, accidit autem hoc ex feruore excitato, tamen seruor itsymptoma morbi, non autem natura morbi. Ad sillud de defluuio pilorum, hoc verum est, sed non Advertiam.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 45","label":"DIDITO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/45"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 47","label":"DIDITO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/47"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}