{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 47","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/47.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"semper, sed cum fit est propter humores acres, qui riuntur ab epatis in temperie, non autem sunt mor lus. At incipiente morbo Gallico semper opinatus ssum, quòd sensim, ac sensim incalescat, & siccetur separ, haec autem non natura morbi, sed consequitur de necessitate affectum, qui est causa seruoris, seruor est causa ca iditatis, & siccitatis quae sensim hesensim fit. Ego quaero ab istis: huiusmodi calidi, & siccitas epatis est aequalis intemperies, vel in aequalis? si est intemperies aequalis, ergo est altera natura, non igitur erit morbus, quia morbus natuutam destruere intendit. Per intemperiem siquidem qualem intelligimus temperaturam introductam in sparticulam, quae est velut altera natura. Exempli gratia, epar in iuuene est calidum, & humidum, in dene frigidum, & siccum. ista est intemperies, sed aequalis, quia sensim, ac sensim introducta est & haec restilla intemperies, de qua saepe fit mentio: & hinc Pest, quòd nascuntur quaestiones in consultationibus, damantes digladiamur, & sumus concordes. quis di tettemperaturam esse calidam, & siccam, aliquis verofrigidam, & hi ad varia respicientes varia enuntiant. hic etenim innatam, ille aduenientem considerat temperaturam, si est intemperies inaequalis est mutatio temperaturae, quae nondum facta est naturalis parti, & praeter naturam est, nondum aequaliterinuasit omnes minimas particulas, & haec est mor bus. Quaero ego an caliditas in epate sit inaequalis intemperies? Gall. secundò de caus. symp. volebat hanc non fieri sine dolore, at in epate non sentiunt aegrotantes talem dolorem. Dicent, epatis substanqua non habet sensum, sed sensus est in membrana uexteriori. Verum est quòd parenchima, caro illa epa dis non habet sensum, quia non est constans ex substantia neruosa, non habet neruum admixtum. At ego dixi in Anathome contra alios; neruorum insitas propagines disseminari per totum epar, ergo epatis substantia habet sensum. Nego consequentiam quia non sufficit hoc, sed requiritur vt disseminetur in substantia nerui mixti. dices, ergo non valet ratioValet ratio, quoniam non solùm in morbo Gallico epatis substantia patitur, sed venae, alteriolae, & neruuli sibi coniuncti laborant, quoniam si laborat epar, quod est fons laborant exteriores actiones naturales & communicatur per particulas illas habentes neruulos coniunctos, ergo si intemperies ista inaequalis est, & magna, epar sentiet dolorem, quoniam morbus Gallicus intensissimus, quia effectus intensissimus, ergo in principio morbi huius sentiri necesse est, dolorem grauem, at non sentitur, ergo non es intemperies inaequalis. Constitutum ergo sit morbum Gallicum non esse intemperiem frigidam & humidam epatis, pariter neque calidam & siccam, tamen in morbo isto, & diuturno epar sensim, & sensim contrahit intemperiem aequalem calidam, & siccam, quae non est morbus, quoniam sanamus luem Gallicam, & non remouetur intemperies. hoc autem consequens est morbum, non morbus. Quòd non sit calida, & humida intemperies, nec putredo.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 46","label":"DIDITO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/46"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 48","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/48"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}