{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 55","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/55.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"non nisi sua forma, sua temperatura, quae quanuis resultet ex contrarijs qualitatibus, in quipus vincit calidum, & siccum; tamen est distinctum quoddam, vt quanuis grauis sonus, atque acutus concentum constituant, aliquando tamen symphonia non est grauis, nec acuta; sed est concentus, harmosia ex graui, & acuto resultans, ita à forma Reub. prouenit colerae eductio, & est diuersa hec tempera stura à qualitatibus. Ecce patet quòd distincta sunt opera, aliud est siccatio ossis, aliud est generatio alte nus ossis, primum à qualitate ossis, secundum à natura, & substantia propria originem ducit. laeditur ergo forma, vel vt actio diminuatur, vel vt aboleatur, vel vt intendatur, & hic est morbus, vt quando caro non potest gignere carnem, ob corruptam formam, nonne corruptè, & deprauatè agit? nonne estcaro illa? ecce quòd caro cum deberet generare tarnem ex toto aboletur, vel carnem malam gignit, & sic laeditur actio in forma tota, ergo dantur morbi informa, in quo consentiunt recentiores medici, & Galli approbauit laesiones à tota substantia, licet de hoc tertiò genere mentionem non faciat; nam morbi prouenientes à veneficijs, venenis, & malęsicis aspectibus infiniti sunt, & non possunt referri nisi ad formam, non ad qualitates, & ideò petunt distinctas partes, & ab aliquibus vocantur morbi in substantia, quia tota substantia laborat. at Gal. non fecit de hoc mentionem in dictis locis, quia non cadit sub rationem methodi, & ideò cum ipse Methodum instituere vellet omisit. Secundo, quia rarum est genus mori, ideò proposuit frequentia tantùm, non quia fuit","prev":{"citation":"De morbo Gallico 54","label":"IDIVITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/54"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 55-2","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/55-2"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}