{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 61","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/61.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"sit etiam communicato vapore, qui attrahitur vltro citroque in corpora nostra, cum incalescunt, & extenduntur arteriae, & venae. Cum igitur iuuenis cum muliere infecta dormit, simul sudant, incalescunt corpora, fit euaporatio, quae communicatur, cum mulier infecta est absorbetur à cor pore calefacto euaporatio eius, & cum habeat ananogiam ad spiritus naturales, statim per eos communicatur sanies hepati, Si mulier habet pudendum infectum tunc communicatur sanies; & ideò quidam statim abluentes se ab ista calamitate liberantur, & eo magis si vrina, vel aliquo alio abstergente se mun dent, sed si detineatur acris sanies solet praeputium vlcerare, siue glandem, & inficere demum spiritus. Hinc est quod tres coeunt cum Gallica, vnus inficitur, teliqui verò immunes à tanta lue liberantur. Domini ratio est, quia non omnibus aequaliter communicatur, secundò, quia aliqui habent corpus pria pidensius, atque solidius, aliqui rarius, & mollius, tertiò, quia aliquot sunt mundiores in actu venereo, & facilius, & commodus se expurgant. sed sciatis quod potissima causa est illa communicatio, quoniam alicui plurimum, alicui minimum communicatur, & hoc euenit ex voluptate foeminae, si quis pulchrior est, & magis excitet voluptatem mulieri molliciesque addatur ille certe inficitur, alij verò aliquando sic aliquando non. Hic est modum generationis huius al fectus, modò ad causarum inuestigationem properemus. De causis. XXII. Cap. QUA ex causa oritur Gallicus iam dicendum est,","prev":{"citation":"De morbo Gallico 60","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/60"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 62","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/62"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}