{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 65","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/65.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Ego nunquam vidi hominem Gallicum in primis nuptijs non inficere rxorem, quia tunc in illis primis diebus Amor adest, sed in his, quae pepererunt, in quibus antiquata est consuetudo coeundi cessat hęc causa. Videamus iam signa quibus morbum istum cognoscere possimus atque balijs secernere. De signis. Cap. XXIII. ECOGNITA ea Gallici Natura, quae ex consequen sibus affectibus cognosci potest, atque patefacta cau sa, hoc est contagio, superest vt loquamur de signis, quibus cognoscimus talem luem adesse corpori humano. Et quoniam signa, aut fumuntur à natura af sectionis, aut à causis morbi, aut à consequentibus morbum, aut ab analogia, si nos naturam morbi ca piamus nullo modo possumus cognoscere; quoniam latens est hepar in penitioribus partibus. Praeterea morbus est in substantia, substantia autem non patet adsensum: ab ipsa causa possumus reuera coniectari aliquid, sed non est certa, & necessaria causa, vt quo ties quis coluerit cum infecta, necessariò contagium sentiat, miserrima esset iuuentus, si hoc esset; aliquandocentum adolescentes scortum insectissimum, atque turipissimum causa loci cognoscunt, & tamen vix vnus inficitur, facit quidem, si cognoscimus mulierem la borasse Gallico ad coniecturam, sed non ad demonstrationem, & ad certam fidem. ab analogia non exjectemus signa. omnia quae possunt demonstrare con tinentur tinetur sub effectus, & consequentibus morbum, que sunt duum generum, alia sunt pura accidentia, & sym ptomata, alia sunt morbis symptomata sunt, defluuium pilorum, dolores capitis, & arctuum, leuissimae infectiones cutis. Morbi sunt vlcera saeuissima, tumores inguinum, & aliarum partium, pustulae &c. quae velut vmbra corpus, Gallicum consequuntur.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 64","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/64"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 66","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/66"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}