{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 68","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/68.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"annis quibus obseruata est Gonorea Gallica. Ex quo colligimus variam esse naturam morbi, & possumus expectare noua symptomata; Vtinam leuia sint. quomodo autem cognoscenda hęc Gonorea postea docebo, ne hic aggregem omnia. Causa autem eius est labefactatio spirituum, qui regunt facultates testium & ita dissipatur robur illarum partium, & sic non pos sunt continere semen, sed continuò stillat. At iam progressi, & confirmati morbi signa inuestigemus. Primùm sunt pustulae in vniuerso corpore durae, & graues in capite, & barba. aliquando cum crusta, ali quando non; aliquando cum sanie, aliquando non & sciatis non posse esse morbum nisi sex, aut ad minus quatuor mensium, quando huiusmodi sympto ma pullulat. Qui incipit hieme producet crustas principio aestatis, qui verè, autumno, &c. Suborium tur autem pustulae; quoniam materia infecta transmittitur ab hepate; secundò quoniam pars laboranpustulis non benè concoquit sua excrementa, & ideò congerit ea. Secundò suboriuntur vlcuscula in pudendis callosa, vel fiunt callosa, quae incaeperant. Quo ties videtis sanatam cariem, & quòd remanent calli circa cicatricem, tenete esse confirmatum Gallicum ideò moneo vos, vt hoc recordemini in curationibus, quoniam calli illi sunt manifestissima, & demonstra tia signa morbi confirmati. Tertiò in loco est vueae molificatio. in faucibus gurgulio dependet, quem vueam vocamus, quae si humida fiat pender, & humectat au ces, Vnde fit raucedo vocis, aperite os, quum audietis voces istas raucas, & videbitis vueam humecta tam, & non est catarrhus distillans, dicite esse Galli tum confirmatum.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 67","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/67"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 69","label":"AVIDITOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/69"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}