{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 80","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/80.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"quoniam Natura continuatis medicamentis, Leiunijs longis, potu aquae, ciboque tenuissimo labefactata, coitu duplo imbecillior reddita non potest quod reliquum est morbi propellere Natura enim sanat, non medicus, nec medicamenta, & eo magis si coitu vtantur immoderato; spiritus enim, & calor innatus supramodum resoluitur humidumque radicale, quo natiuus alitur calor exic catur. Dubito autem an verum sit, sanatos à morbo Gallico post 15. dies redeuntes ad coitum exacerbato morbo infestatos esse. Coitus enim solus per se si homo liberatus est ex toto) non potest luem illam introducere; quare enim introduceret? an quia homo imbecillus est, emaciatus cruciatus? at multi morbi imbeciliorem reddunt emaciant magis, cru ciant grauius, post quorum sanationem si coeat non inficitur Gallico. sed dices corpora haec sunt neutra regressus ideò facilius possunt in eundem morbum redire ob inordinatum coitum, vel alias ob causas, antequam ex toto, & sincere conualescant. Dico quod in morbis à substantia, qui contagio tantùm disseminatur sicuti est Gallicus non accidit hoc; cum enim vir liberatur ab his ex toto non timet amplius corum reditum, sed alterius morbi aduentum, vt aquis post guaiaci decoctum assumptum (vt in omnibus ferè euenit) inordinato victu vtatur fient inconcoctiones, obstructiones, & alia symptomata, pa rientia morbos vt febres, vlcera, tumores praeter naturam, & id genus similia: si coluerit sequetur virium ingens labefactatio, quae laedens actiones mor bus erit, ventriculi imbecillitas, atque spirituum dissipatio, non morbi Gallici reuersio. Haec volui dixisse non vt verum vero addam, sed vt per transcenam occurrentia transcribendo silentio non pręteream) deillis taceo, quidum curantur coeunt, quoniam duplatur morbus. CAB De euacuatione materiae","prev":{"citation":"De morbo Gallico 79","label":"IDILITET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/79"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 81","label":"Cap. XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/81"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}