{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 82","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/82.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Ego semper fui istius senten tiae, quod mediocria probabiliora sunt validis, & intensis. Quod non debeamus vnquam secare non di xerim, quoniam ego vidi effectus mirabiles ex sectio nevenae praesente bubone, quia statim bubones rebelles non potentes venire ad caput caeperunt suppu sari. Praeterea parui incrementum accepere, & concoctionem tuberculi, & abscessus. aliquando visi sunt delituisse. haec ego videam, ideò aliquando sexo venam, aliquando non. Videatis bubonem si adhuc fluxio fit ne secetis venam, quoniam dum natura est in motu, & tentat vacuationem per loca conue nientia debemus auxiliari, non impedire; Cum ergo matura per emulgentia tentet vacuationem, ideò ne tius opera reta demus, non secanda est vena. sed si xcessauit fluxio venite audacter ad sectionem, & non ubitate, quoniam ego infinita habeo experimenta in hac materia; Imò expectare celeriorem mutationem, & noua fiet fluxio. Qua ratione? quia cum persectionem venę exoneremus hepar à materia in massa existente, secundò cum demus impetum in materia; tertiò cum seuor cessare incipat, tunc vires crescunt hepatis, & facit maiorem expulsionem; concoquuntur etiam bubones facillimè quoniam concosio illa necessarium est, vt fiat ratione caloris alterantis, & immutantis, sed cum in bubonibus materiafluens sit frigida solet ha rere partibus vt siri; siri autem difficile putrescunt; si secamus venam retraluitur aliqua ex parte materia crassa, ita quod pars tenuis sanguinis calida concurrit ad locum, & calefa cit materiam frigidam, & vapores gignit; vapores suffocati putredinem pariunt, & sic tubercula persectionem venae memini esse maturata; Ego quando primus volui facere hanc sectionem fui discors cum excellentissimo huius Gimnasij doctore. Clam curadi secandam, & statim secuta est maturatio. Sed quando cognoscemus fluxionem non adesse? Ex colore, dolore, & incremento bubonis. Tribus diebus obseruemus bubonem, & mandemus, vt obambulent vel in talamo, vel extra domum; si à prima die ad tertiam nihil creuerit bubo fluxio non adest; quia si adesset fieret incrementum; fluxio enim est ad par tem imbecillem substantia; Natura, consuetudine, substantia rara est, sunt siquidem glandulae aptae ad receptionem. Natura, frigida, consuetudo, quoniam solet accipere. ergo non adest fluxio.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 81","label":"Cap. XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/81"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 83","label":"Cap. XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/83"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}