{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 94","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/94.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Vbi examinatur Iuniperus & soluun tur problemata quaedam. Cap. XXXVIII. SED postquam facta est Iuniperi mentio nolui in medio cap. aliquid addere, ne cursum lectionis impe, a diam, sed obiter haec paucula dicenda occurrunt in hoc cap. inclusa, quae curiosi videant, atque rerum cupientes cognoscere causas, tetrici verò, ac alijs ne, e gotijs fortasse maioribus impediti currant sine his. Scribit Scalig. in lib. quem ad Gardan. scribit exec. 180. cap. 10. Grandiorem Iuniperum, quae Cedrum maximè aemulatur, Harar vocant Arabes, Afri nominant Ettalch. eius medulla in Numidia, candida, in Aethiopia, nigra, in Libia, purpurea, qua in scobem comminuta dicunt Afri Medici felicissimo successu vice Guaiaci ad morbum indicum profligandum vti; Aliud etiam praestantissimum remedium inuenit hominum curiositas, atque mali acerbitas, quòd qui colaborant, in Africa nisi remedijs sanantur. si in Nu midiam, aut Nigriticam sese conferant Aethiopiam solius coeli beneficio sine vllis medicamentis conualescere dicuntur. Et ne gratis hoc dixisse videamur sut plurimi faciunt meri recitatores Historiarum) vtriusque addere liceat rationes, atque prius subtilitates quasdam in medium proferre. Iuniperi deco ctum salutare est in quod succi sanè traiectio facta est, ramenta (iudice Dioscorid.) necant deuorata. Idem fit in colochinthide; multum enim pinsendam, & cribrandam tenuissimo in cerniculo iubent nè ho mines enecet; è contra Hiuchae succus lethalis, farira salubris, porri succus perniciosus, porrum ipsum editur sine noxa. Videamus omnium istorum causas.","prev":{"citation":"De morbo Gallico 93","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/93"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 95","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/95"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}