{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morbo Gallico 96","citation":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/96.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"De morbo Gallico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"& ideò si exercitatione liberamur ab huiusmodi morbo transeuntes in Numidarum aciebus vbi non nisi exercitati, non nisi graues viuunt Prouincias adeuntes possibile est, vt ab hoc morbo liberentur. Praeterea in Nigriticam Aethiopiam accedentes sub Aequatore, & Zona torrida positam liberantur alue ista, quia caliditas aperit poros, ex quibus difflant vapores putridi. Hinc est quod Neapoli, & in lapigię regionibus calidioribus non ita saeuit morbus, sicut Patauij, atque in alijs, frigidioribus locis, inde enim difflat vapores à materia putrida elequati, non congeruntur, non simul coaceruantur, sicut his, vbi frigiditate stipante, & cutim densante intus detinentur, continuo crescunt, vniuntur validius, agunt fortius, obsident viscera, atque erodunt, neque homines ita citius in regionibus frigidis aduertunt hoc morbo laborare, quia malum intus occluditur diu seruatur, medullis infigitur, & eius curam non habent, nisi quando radices firmas iecit, & robur habet virium validissimum, ita vt facilè, quouis remedio superari non possit. Additur etiam quòd Neapoli, vbi prius apparuit mitius fortasse redditus est, & magis naturae familiaris, aut quia ibi meretricum fugiunt amplexus, & non sunt ita scortis dediti, sicut alibi, Haec problematice, & proba biliter dicta sint, non demonstratiue, quia cursim non est possibile demonstrare, quomodo ad ligni indici examen descendamus, & de hoc isthaec dicta sufficiant. CAER","prev":{"citation":"De morbo Gallico 95","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/95"},"next":{"citation":"De morbo Gallico 97","label":"EFALOLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/97"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico","quality":"ocr"}}