{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 100-2","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 100-2","ref":"100-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/100-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/100-2.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Talis autem dispositio substantiae nihil aliud est mea sententia, quam coordinatio minimarum particularum ad ipsam positionem dictam. Cùm autem minima alicuius corporis ad aliquam positionem coordinentur, duo necessariò consequuntur, alterum quod dentur meatus ordinati ad illam positionem, alterum verò quòd fibras habeat illud corpus. Nam fibrae nil aliud sunt, quàm minima illius substantiae aliqua serie, & ordine compacta. Si igitur moueri debet corpus per contractionem, aut dilatationem ad aliquam certam positionem, pariter necessarium est, vt ad eandem positionem fibrosum sit. Rursus si obseruemus facultatem mihi videtur requiri, quòd sit per vniuersum corpus mouendum distributa, & ita contineatur in proprio subiecto. Proprium autem voluntariae facultatis motricis subiectum dicitur: spiritus, spiritus autem hic dum latitat in ipso corpore mobili, necessariò requirit meatus in quibus sedeat. At quaemadmodum corpus requirebatur suis minimis particulis dispositum ad motum certae positionis, ita etiam necessariò requiritur, vt spiritus, in qubus concepta est facultas, contenti & dispositi sint ad eandem positionem motus. Quoniam si inordinatè locati essent, inordinatè etiam & indispositè ipsa facultas vndequaque agitaret corpus, ipsumque indispositè agitarum inordinarè se ipsum moueret.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 100","label":"ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/100"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/101"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}