{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 102.1-4","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 102.1-4","ref":"102.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.1.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Cur igitur si haec omnia adsunt, se ipsam non mouet, vt musculi corpus, sed potius ad illius motum contracta mouetur? Profectò nil aliud respon dere possum, nisi illud Aristotelicum de visu senum. Nam illi ineptè vident, quia ineptum possident organum. Quòd si senex oculum adolescentis haberet, vti adolescens in spicere potest, cùm seni facultas ipsa minimè desit, organum autem sit ineptum. Idem pariter genus causae adscribam huic rei, dicamque subiecta haec corpora, quae se ipsa mouent apta esse ac propensa ad concipiendam talem facultatem, qua hoc modo agant. Illa autem, quae nequicquam se ipsa mouent, ineptiora esse instrumenta istius actus. Si quis autem quaerat vnde proueniat haec propensio, obseruemus quaeso differentiam dictarum particularum, vt inde eliciamus causam hanc. Corpus musculi praeter fibras neruosas, atque (vt dicam) ligamentares, carneam quoque substantiam infartam his fibris habet, quae in chorda desideratur: similiter & panniculus carnosus aliquot in partibus carnem admixtam habet, in quibus agitat se ipsum, in quam plurimis autem absolutè nerueus est, atque motu orbatus. Cùm igitur hoc videam, colligo ego carnem ipsam fibris nerueis commixtam illud esse, quòd subiectum organum aptum ad concipiendam hanc facultatem motricem reddat. Hac potissimum ratione, quoniam facultas ea, quae facit sensum intensior & magis vigens requiritur ad motum. Vigor autem facultati addi potest à caliditate ipsius partis, cui sub ministratur, at corpus fibrosum, quod carne infartum est, calidius proculdubiò est, quàm illud idem carne destitutum: ergo sequetur in corpore musculi, atque in panniculi partibus musculosis carnem esse, quae corpora haec apta ad hanc facultatem concipiendam reddat. Non ineptè igitur asserebam nullam partem motu voluntario se ipsam posse mouere, nisi primum fibrosa sit, deinde etiam carnea. Hoc idem pluribus exemplis confirmare possem, sed hoc vnum mihi satisfacit: omnes scilicet membranas, quae se ipsas mouent, factas esse carneas, & vt ventriculum ac in testina dimittam, in quibus aliquis posset asserere membraneas illas tunicas carneas esse factas, non ob motum, sed ob alimenti concoctionem: Venio ad oesophagum, in quo tota exterior tunica crassa & carnea facta est, & intimae quoque interna superficies carnea, fibrosaque est, cur non tota neruea? cur ira carnea? nullus erit, mea sententia, stolidus, qui aliam afferat causam praeter motum. Sed quid dicam de vesica vrinaria?","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/101"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 102.5","label":"102.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.5"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}