{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 104","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/104.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Expurges quoque animum tuum ab haeretico illo dogmate anatomico, quod fibrae obliquae faciant ad retentionem (loquor iam de carnosis, quae se ipsas contrahunt) & quod transuersae ad expulsionem, quoniam, mea sententia, omnes expellunt, & in transuersis quidem concordes sumus, in obliquis idem probo. Nam ego quaero ab anatomicis, an retineant dum agunt, vel dum quiescu (actum voco motum contractionis, vel dilatationis: quietem verò relaxationem illam dum non mouentur) Si respondebunt ex anatomicis ij, qu crassiores sunt, fortasse dicent, fibras has retinere dum quiescunt: cui responso sequetur, quòd dum quiescunt agant, maximum quippe absurdum, aut respondebunt quòd retineant aequiuocè ratione similitudinis, non autem quia fibrosae sint substantiae ad motum destinatae, quam responsionem posteriorem ego concedam. Quòd si respondeant prudentiores, fortasse dicent fibras has retinere dum agunt ac contrahuntur: at tu dicas dum fibrae obliquae contrahuntur; dubium non est, quòd illud idem per obliquum faciunt, quòd per transuersum agunt, transuersae dum contrahuntur. Istae vero duo haec faciunt, primò coangustant cauum per transuersum, & secundò per transuersum expellunt: ergo & obliquae per obliquum coangustant spacium, & per obliquum expellunt: ergo velint nolint non retinent. Quòd si iterum respon deant, quando istae fibrae retinent, dum non validè contrahuntur, sed moderatè admodum, ita vt vix amplexentur cibum, & ita retineant, aduersum hos dicas, quòd idem faciunt transuersae, cùm moderatè agunt, quoniam & ipsae vix amplexatae cibum, illud quodammodo retinent. Quòd in ipsis manibus etiam apparet, quando lutum digitis, aut aliud corpus molle corripimus. Quoniam si illi moderatè contrahuntur, retinent: sin verò validè agunt, exprimunt ac expellunt. Quare colligamus in ventriculo retentionis munus non esse obliquarum fibrarum, sed pylori ipsius, qui stringitur, exitumque impedit, atque ad hoc opus praeterea concurrunt fibrae tam transuersae, quam obliquae, sed (vt dicunt) quasi negatiuè, quia supra cibum quiescant, non autem exprimant. De hac autem re diffusius in disputatione partium similarium tractaui. In omento nil habeo, quod referam, nisi ignorationem eam attester qua in hac parte ita mentis oculi caligine crassa mihi obducti sunt, vt videre ne queant ad quem vsum natura omentum formarit. Loquor de parte illa, quae liberè vaga est, non autem de illa, quae colo intestino pro mesenterio inseruit. Scio equidem quid dicant alij, & non acquiesco.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 103","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/103"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 105","label":"105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/105"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}