{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 106","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/106.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Si rem diligenter inspexeris videbis intestinorum gracilium tunicam internam parum, aut nihil differre ab eadem interna ventriculi. Externa autem intestinorum tunica crassior est, quàm interior (quanquam contrarium asserat Vesalius) estque carnosa. Huic fibrae maiori ex parte transuersae sunt ob motum expressionis, verùm in exteriori superficie habet, veluti quodam velum integrum ex fibris rectis textum, quę ita iunctae sunt, vti in oesophagi superficie, vt integram quasi tunicam efforment, neque ratae sunt istae rectae fibrae (vti asserunt anatomici) sed crebrae velumque spissum efficiunt, tenuissimum tamen, atque ego ob dictam tenuitatem non distinguo partem hanc à subiecta, sed vtrumque pro vna tunica exteriori recenseo, cui postea obuoluitur neruosaà peritonaeo membrana, vti omnibus notum est. In Mesenterij historia multa docent reliqui anatomici partim à Galeno, & partim à Vesalio assumentes. Verùm (quod miror) principium vel primam originem ipsius non explicant. Tu igitur scias, quod mesenterij duplex est origo, vna quidem superior, altera verò inferior. Suprema est circa primam lumborum vertebram: infima autem est circa tertiam eorundem lumborum. At occasio superioris principij oritur à geminis arteriis, quae erumpunt ab aorta supra regionem emulgentium, atque ab ea quidem aortae parte, quae vt dixi, primae lumborum vertebrae haeret. Circa has igitur arterias statim fit quidem neruorum plexus maximus ac robustissimus, ita vt originem ipsarum valdè occultet, qui nerui variis ex partibus ibi simul complicantur, atque à plexu ipso infinita neruorum maiorum ac minimorum propago arteriarum ductum ad omnia vsque viscera concomitatur. Ab hoc eodem principio membrana eiusdem substantię cum peritonaeo suboriens vasa haec vestire incipit, ibique principium mesenterij superius est constituendum. Plexus autem iste originem ducit à triplici neruorum genere. Primum quidem ab illis geminis neruorum ductibus qui oriuntur à sexto pari, vel à ple xu eiusdem sexti paris in ceruice, & secundum costarum principia sub membrana succingente per vniuersum thoracem, descendentes cum singulis exor tibus neruorum à vertebris thoracis erumpentium connectuntur, ac inde incrementum aliquod mutuati singuli in vtroque latere subsepto transuerso, & sub musculis, qui sexto in loco femur mouent, vocanturque ψῶα a graecis, per lumbos vnde & aliquid incrementi à neruis, qui inde scatent accipiant, ad hanc dictam regionem perueniunt, vbi vtrinque concurrentes simulque connati plexum hunc circa arterias exordiuntur.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 105","label":"105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/105"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 107","label":"107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/107"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}