{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 109","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/109.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Nunquam autem vidi meatum aliquem ad ventriculum deferri, quamuis illud minimè fieri posse negarim aduersus testimo nium grauissimum antiquorum, atque diuini Vesalij, qui hoc vidit, hominemque in quo viderit attestatus est. In lienis historia nihil est traditum ab eodem, quod penitus mihi non satisfaciat, nihilque habeo, quod à me sit addendum, nisi quòd hic Patauij publicè cadauer secuerim, in quo triplicem lienem reperi, vnum iustae magnitudinis, alterum dimidio minorem, tertium verò magnitudinis oui columbini, atque vnusquisque suas venas & arterias & neruos possidebat, sedesque omnium sinistrum hy pocondrium, eadem omnium substantia, & eadem tunica & ad summum eadem erant omnia. In renibus hoc obseruaui, quod ab aliorum placitis difert, meatus rectos in substantia ipsorum esse, atque per omnem renum carnem à circunferentia ad sinum medium ferri, qui sub oculis omnium patent. Hoc constituto necessariò etiam sequitur in illis dari corpus fibrosum cum omne cor pus quod frequentissimos meatus habet, atque longos, & ordinatos necessariò fibris constet. Quę sententia reliquis anatomicis minimè placet. At quae nam sint fibrae istę neruosae nec ne, an carnosae, vel vtriusque generis potius, tibi discutiendum relinquo. Obseruaui quoque, atque publicè hic Patauij auditoribus meis indicaui geminos meatus vrinarios, ac geminos sinus medios in vnoquoque rene in quodam corpore humano, in quo multa alia à stata naturae consuetudine recedentia notaui. In hoc eodem cadauere geminas insignes emulgentes venas, & gemi nas arterias ad vnumquenque renem ferri, vidi. Lo cus autem in omnibus ferè cadaueribus, quae ego secui, vnde oriantur venae & arteriae emulgentes est, vbi secunda & prima lumborum vertebra ligamento medio inter se copulantur. In renum substantiam, ac corpus disseminari venas, & arterias vsque ad extremum, atque vnà cum arteriis neruulos per totam substantiam ferri, non autem in exteriorem tunicam vnum tantùm neruum desinere oculis cuiuscunque patere potest. Nam in hominis renibus non reperio ego sinum illum perforatum & exteriorem à Vesalio proditum, per quem ferantur venae, ac arteriae: sed video manifesta ipsa vasa per totam horum viscerum carnem diducta, & in arteriis, ac venis hoc obseruaui, quod in renibus ita attenuatur ipsarum substantia, veluti in illis vasis sit, quae per cerebrum feruntur. Haec tenuitas fortasse cùm sit aptissima ad lacerationem, efficiatque ne vasa tam facilè sensum feriant, fuit in causa vt hoc ab anatomicis minimè sit animaduersum. Sinum etiam illum secundum, & interiorem ab eodem Vesalio, traditum non reperio, sed alium huius locus positum.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 108","label":"108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/108"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 110.1-4","label":"110.1 to 110.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/110.1"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}