{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 112","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/112.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Tertiam quoque optimè descripsit, orta à peritonaeo, veluti etiam Paulus confirmat, atque hanc verè nominauit, nam ζυτροειδὸς vocatur à Galeno, Ruffo, & Paulo, quanquam ἐρυθροειδὴς passim legatur voce corrupta, quae in θυσροειδὺς ver tenda est. Nam cùm disinentia istius vocis ἐρυθροειδὴς similitudinem significet, quae sit ista similitudo cum rubore non video, à quo tunica ipsa rubro vel rubori similis sit dicenda, potius ἐρυθρὰ debuerat vocari, quam ἐρυθροειδὴς: sed quoniam nulla adest in ipsa rubedo, neque etiam ἐρυθρὰ dici potuit. Quare optimè ζυτροειδὴς vocata est à graecis ob vaginae & inuolucri similitudinem. A Paulo etiam vocatur ῥυκοειδὴς, quia ab illa membrana oriatur, in qua sunt ῥυκες venarum & arteriarum: immò per hanc etiam disseminantur, vnde capreolaris, vel capreolo similis vocata est. Vnum praeterea notandum est ex Paulo, quòd huius tunicae illa pars, quae simae ac posteriori testium faciei haeret vocatur ὅποἀναπρόσριας. Quartam deinde atque vltimam tunicam optimè describit, sed malè appellat & immeritò alios anatomicos nugaces vocat. Nam verum istius tunicae nomen est δάρτος ex Galeno, at ex Ruffo Ephesio ὑμὴν νευρώδης πρὸς τυπὴς appellanda est. Quod autem ἐπιδυδιμις vocari debeat haec tunica (vti opinor) falsum est. Quod ego ita probo, atque auctoritate primum. Nam apud quem primum nos legimus vocem istam, fuit Galenus qui etiam huius pluribus in locis meminit. At ipse testatur in primo de semine cap. 15. & 16. esse corpus aut particulam quandam corporis capiti ipsius testis impositam: ergo non est membrana vestiens testem. Quod autem non possit Galenus intelligere membranam hanc, probo. Quoniam in lib. de dissec. vteri ait, testes foeminarum habere δαρτον, vti habent testes virorum, quae est tunicavestiens substantiam testis: in 14. vero de vsu part. testes mulierum non habere ἐπιδιδυμιδας, ait, aut si habent esse ita paruas, vt vix appareant, hoc certè non potest intelligi de membrana testium, cùm dicat non apparere in testiculis foeminarum, quòd non dixisset si per vocem ἐπιδιδυμίδος tunicam innueret. Praeterea asserit in primo de semine cap. 15. emolδυμίδα aliquando plenam semine reperiri, quod de tunica minimè dici potest. Quare ex his ego colligo Galenum nunquam hac voce appellasse tunicam dictam. Quod si ab ipso primum promulgatam habemus vocem hanc, atque etiam ipsius explicationem, cur nos abusi nomine volumus tunicam testis impropriè, ac immeritò ἐπιδευμίδα vocare? non video equidem huiusce rei causam, Sed demus Galenum aut non explicasse vocem hanc, aut cùm ipsam legerit apud Herophilum, vel alium scriptorem non rectè intellexisse. Probo ego iam a verbi ipsius vi non posse tunicam hanc significare.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 111","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/111"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 113","label":"113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/113"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}