{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 113","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/113.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Quoniam ἐπιδιδυμὴς vox composita est ex duabus, altera quidem enim, quae in, aut supra significat, altera verò διδυμίδος, quae cùm desinentiam τῶν ὑποκοριστικων illorum habeat, quae in is sub foemineo genere desinunt, ac pari ratione formetur, necesseriò inter eadem ὑποκοριστικα erit connumeranda. Cumque diminutiua haec nomina idem aut natura, aut similitudine quadam, aut vsu cum prototypo significent diminutum tamen ac tenuius, ideò διευμὶς deducta ἀπὸ τοῦ διδύμου significabit quodam corpus, quod aut natura, aut similitudine, aut vsu idem sit cum teste, sed tamen diminutum, idque erit testiculus. Iam videamus an hoc dici possit de tunica hac, de qua tractamus. Proculdubiò non eadem est natura huius tunicae cum teste, nulla similitudo, aut figura, nisi in rotunditate illa ouali, nulla ipsius vsus communitas, cùm haec ad ambiendam substantiam testis, ipse ve cò ad generationem seminis sit factus. Quamobrem sententia mea dicendum mininè est tunicam δάρτον dictam vocari posse vnquam διθυμίδα, sed potius vox ipsa corpus quodam paruum quod testem refferat notare videtur, ac postea addita ἐπ illud idem supra testem, aut aliud corpus, de quo mentio habeatur insidere significat. Hoc comprobatur similibus quibusdam vocibus, quarum crebro meminere anatomici, earumque vna est ἐπιδερμὲς, quae cuticulam natura, figura, atque vsu cum cute eandem, tenuiorem tamen significat. ἐπιγλωττὶς addatur, quae corpus paruum figura tamen idem cum lingua, quae γλώττα dicta est, significat. Idem confirmat ἐπιμολὶς vox Hippocratica, quae molam paruam genu affixam notat, quam partem ἐπιγουνìs etiam vox apud eundem explicat. His vocibus anatomicis satis clarè patet, quod per istam vocem, ἐπιδιουμίδα debemus intelligere aliquid, quod aut substantia, figura, aut vsu (paruum tamen) testi sit simile, illique postea insideat, vt ipsa & requirit. At quaeres quisnam sit iste testiculus. Respondeo, quòd est corpus illud oblongum vtrique extremo testis in parte sima alligatum capiti scilicet, atque fundo. (Caput autem Aristo. & Galenus vocant partem testis superiorem protuberantem: πυθμένα verò, id est fundum vocat. Pollux inferiorem partem) atque in medio seiunctum, in quod seminales venae & arteriae magna ex parte desinunt, & à quo canalis seminarius ortum ducit, Particula enim haec malè obseruata ab anatomicis, quamuis in homine videatur in superficie ipsa neruosa, tamen re vera in intimis glandosa est, & si secetur ex minutissimis quasi glandulis, veluti etiam & gurgulio constat, formari videbitur, quod velim obser ues in crudo coctoque teste, quoniam hoc cerrum esse reperies.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/112"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/114"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}