{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 121","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/121.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Sed quoniam incidi in mentionem acetabulorum duo verba, cùm nihil de his in historia vteri dixerim, addam. Reperio cotyledonas nominatas à quamplurimis, atque in vtero collocatas, verùm non omnes per cotyledonas eadem corpora intelligunt. Nam Diocles vti habemus apud Soranum in tracta. de vtero, voluit κοτυληδόνας, quas & πλεκτανας vocauit, esse quasdam μαστοειδεῖς ἐκφύσεις in spacio medio vteri collocatas, quae basim latam, ac extremum acuminatum habeant, vt foetus dum est in vtero ab his adiscere possit, quomodo papilla sit trahenda. Alij voluere carnes illas, quae adnatae osculis vasorum foetui sunt vt ipsa stabiliora reddant κοτυληδόνας esse, de quibus supra dixi. Alij appellarunt κοτοληδόνας ora ipsa vasorum vteri, quae acetabulares quasdam eminentias menstruarum ex purgationum tempore habent, atque in horum numero fuit Praxagoras, quem sequutus postea Galenus est. Alij fuerunt, inter quos connumeratur Arist. qui in tertio de Histo. Anim. cap. 1. asseruit in solis cornutis animalibus, aut altera tantùm parte dentatis, quibus etiam adduntur ab ipso δασυποδες, & mures, & vespertiliones vtrinque dentati vterum habere acetabula, atque eo tempore tantùm, quo foetus in vtero continetur, à quibus acetabulis embryo per media vasa pendet. Reliqua verò omnia quae vtrin que dentata, pedibusque haerentia animal pariunt, asserit habere vterum interna in facie leuigatum, à qua embryo suspenditur mediis ipsius vasis, non autem oogle autem cotyledonibus, quoniam non adsunt. Quę verò sint cotyledones istae idem Aristo. in 2.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/120"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 123","label":"123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}