{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 123","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"de Ge nerat. Anim. ca. 5. declarat, aitque esse corpora quaedam insculpta, quorum pars caua respicit foetum & internam vteri amplitudinem, pars verò giba re spicit vterum, illique connata est, atque videntur veluti paruae cotulae vnde (vt credo) κοτυληδόνες sunt dictae, quia κοτύλης effigiem gerant. (quid autem fuerit mensura, aut vasculum illud ab antiquis κοτύλη appellatum, qualive constiterit figura quod noueris credo) quibus vmbilici venae compulantur atque inde alimentum trahunt. Quoniam autem non adsunt cotyledones, nisi dum in vtero foetus continetur, ac postea obliterantur, immò & antequam foetus nascatur obliterari incipiunt, dum iam perfectus est, & ad exitum tendit, teste eodem Ari sto. praecipuè in 7. de Hist. Ani. cap. 8. meritò quaererem ego, qua ratione oriantur ista acetabula. nasci hoc modo respondet Aristoteles, quoniam natura sensim ac sensim tanquam ad mammas transmittit alimentum sanguineum ad capillamenta extrema venarum, quae sparsa hinc inde sunt per vrerum. Hoc autem alimentum plurimum ibi coaceruatum facit veluti ἐξάνθημα φλεγμασίαν, hoc est tuberculum, in quo contineatur, atque istud κοτυληδόνος corpus est, à quo postea aperto effluit alimentum ad embryonem, quo deficiente, aut quia totum suctum sit, aut quia non amplius à corpore trasmittatur cotyledones omnes obliterantur ac euanescunt: & vt vtar Aristotelis verbo συμπιπλοιοι, ided by Go est concidunt, cauumque delitescit. Haec ex Ari sto tele acetabulorum historia est. Vitimo in loco aliquot fuere, qui κοτυληδόνας istas figmentum esse asserunt, veluti Soranus, qui de istis loquens ait, ἀρυσικὸς ἐστιν περὶ ἀντων εἰσαγόμενος λόγος. In hac scriptorum atque sententiarum varietate, quid ego sentiam, audi.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 121","label":"121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/121"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}