{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 124","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Duobus modis loqui possumus de aceta bulis, propriè scilicet, aut impropriè: quòd si impropriè loquamur, infiniti erunt modi, atque sententiae, quae de ipsis proferri poterunt: sin contra propriè loqui voluerimus, neque per figmenta, aut metaphoras progredi, opus erit vt intelligamus velimus nolimus, quaedam esse corpora insculpta & caua, quae cotulae effigiem gerentia in vtero reperiantur. Nam quaecunque κατυληδόνος nomine donata sunt, ea omnia cauitate quadam cotulam imitantur, quod in coxae articulo patet, cùm cauitas illa ossea, in qua ingreditur caput femoris κοτυληδὼν ab Aristotele cap. 13. primi, & cap. 7. tertij de Histo. Animal. vocetur, quae cauitas ab Hippocrate in libro de locis in hominibus, atque in libro de Artic. vocatur κοτόλη, quo nomine etiam appellata est ab Homero in 5. Iliados hoc carmine. Ἐνθα τε μηρὸς Γέω ἐν ἐνστρέφεται, κοτύλὴν δὲ τέμιν καλέουσι. vbi Eustati in comm. ait, cotylen vocari à similitudine κοτόλης vasculi domestici, quo haurire, ac perfundere liquo res solemus. Addamus & κοτυληδονας, quibus polypo rum pedes ornantur, ita enim Aristoteles vocat cauitates quasdam in pedibus polyporum consistentes, quibus arripiunt corpora ipsa, maximaque vi eadem retinent: tantum enim est istorum cotyledonum robur, vt aliquando repertus sit polypus, qui ipsis solidissima salsamentorum dolia Heliano teste in 13. fregerit. Dictae autem sunt κοτυληδένες à similitudine καταλης, vt asserit Eustathius in 5. odyseae in huius carminis Homerici interpretatione. Πρὸς κοτυληδονόφιν πυκναὶ λαίγνες ἔχονται.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 123","label":"123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/123"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 122","label":"122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/122"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}