{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 16.5-7","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 16.5-7","ref":"16.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.5.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Vltimo addamus, quod Hippo loco dicto, tanquam opposita opponit διηρθρῶσθαι ος συνηρορῶσαι. Nam inquit: Mala quidem immota manet, quia συνήρθρωται quasi sua substantia, nec per aliud arcte infixa est ca pici. Et subiungit, non autem διήρθρωται, id est laxa compare, & per aliud ligamentum coniungitur, neque in nis vocibus motum subintelligendum censeo, quoniam absurdum hoc esset. Mala immota manet, quia iungitur immobili commissura, & non commissura motus magni, ac manifesti, nam esset idem referre variis verbis. Quare rationibus his & ea prae cipue quod nullibi (quod meminerim) legi apud scriptores Graecos δια, motum manifestum, aut magnum significare. His inquam rationibus colligam διάθρωσιν commissuram oßium esse, interueniente me dio vel copula factam, quam tadem motus magnus & manifestus, aut paru ac immanifestus sequi possit. Nam dubium minime est ossa ligamento coniungi, Vt articulus moueri possit: veluti illa in quibus mo tus non requiritur non ligamento, sed suamet substantia copulantur. Haecque sententia in quamplurimis articulis intelligenda est, quoniam aliquot ex ipsis reperiuntur, qui ligamento nexi, motu destituuntur, veluti in pube, atque in lateribus oßis sacri, & fortasse etiam in fibula, ac tibia. Ste byGoogle Cauum valde est, alterum verò multum prominens, quod in pro C fundam caui tatem inseritur, indeque con missura prouenit, quae ter tia est διαρθρώ σεως species, vocaturque ἐνάρθρωσιν, quae habet motum autCauu leniter est, alterum vero leniter promines, quibus simul copulatis fit ea Paruum, aut non valde marefestum, veluti articulatio septimi cum secundo & primo ossibus carpi. Magnum valde & manifestum, vt in humeri articulo cum cauitate scapulae, quam κοτύκm vocat Hippocrates, in tibia ac talo, in primo osse ad iuncturam manus, & radio.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 16.1-4","label":"16.1 to 16.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.1"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 17","label":"ANATOMIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/17"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}