{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 30","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/30.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Ad dentes venio, in quibus dimittam disputationem de numero ipsorum, & de radicibus, quibus haerent: sed descendam ad formationem, in qua vnum obseruaui, quòd omnes dentes in se habent cauitatem magnam, aut paruam pro ratione molis ipsorum, quae cauitas linitur quadam membrana tenuissima, exactissimoque sensu praedita, quae in causa est, vt dentes sentire videantur. Hinc est, quòd caloris & frigoris sensum habent: humidi autem vel sicci nullum, neque etiam solutione continui dolent nisi haec ad membranam pertingat. Rationem puto hanc esse, quoniam duri aut mollis, aut sicci vel humidi qualitas statim non communicatur membranae, & ideò nullus sensus adest. At spiritus qui in substantia dentium continetur à calefacientibus, aut refrigerantibus patiens statim à parte post partem alterationem membranae communicat, & inde sensus sit, quia membrana patitur. At in soluta vnione, in attritione, & collimatione, cùm nihil patiatur membrana, nullus dolor aut sensus adest. Aliquot reperiuntur anatomici, qui asserunt (vti audio) membranam hanc conflari ex arteria, vena, & neruulo simul mistis, quae tria vasa ad singulos dentes pertingunt. Verùm haec sententia penitus similis illi videtur, qua anatomici aliquot antiquiores asserebant ex neruo, cute, & carne, atque ossibus simul mixtis vngues constare, vt testatur Galenus in secundo de Adm. Anato. Quod ad radices dentium neruuli, venulaeque, & arteriolae perueniant, non est negandum. Verùm qua ratione ij, qui diuisionem tenerrimae maxillae in mento non viderunt, possint vasorum ita tenuium mixtionem Lynceis oculis perspicere non assequor, dicant quicquid velint. Nam si in intima cauitate dentes videtur pulsare, dum inflammationem patiuntur, vt diuinus Galenus aliquando expertus est, id accidit, quia ad radicem dentis pertingit arteriola, quae fortasse minima cauitatem ingreditur (quanuis oculis hoc non assequamur) non autem, quia haec vasa simul mista membranam pariant. Quoniam forma arteriae tunc corrupta esset, & per consequens pulsandi actus. Sinus iste totum occupat dentem, ea excepta parte, quae gingiuis denudata est, quae solidior ob cibos atterendos requirebatur. In hoc quoque caries dolorosa subnascitur, vermesque aliquando colliguntur, qui hominem mirum in modum excruciant. Quare optimè ipsum obseruabis. Sed hoc vnum audi in iisdem dentibus quod minimè placet. Anatomici quia vident in puerulis aliquando euelli dentes, qui in extremo imperfecti sunt, atque molles, & quasi cauati, in hanc sententiam venere, dentes appendicibus donati, quae cadant subcrescente reliquo dentis cuiusque exordio. Quod re vera minimè dixisset diuinus Vesalius, si in perficienda arte quod genus laudis minimè illi detrahi potest) diligentissime obseruasset puerulorum caluarias, & prę cipuè eorum, qui per abortum imperfecti adhuc nascuntur.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/29"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/31"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}