{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 34","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/34.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Nam re vera appendices non sunt, sed extrema ipsius ligamenti cartilaginei vertebras intercedentis quae in ambitu exteriori, semilunari quodam circulo duriora, atque essea facta supercilium dictorum corporum, anteriori tantum in parte augent. Verùm in media aut posteriori parte, vbi foramen medullae adest, nihil tale reperies. Hinc accidit, quòd in durissimis vertebris coctis aut crudis, cum ipsorum corpora nudata sunt à ligamento, adest quidam veluti colis semilunaris, qui qui ab anteriori margine ad posteriorem vsque partem decliuis est. Hoc verum experimentum confirmat praeterea ratio, quoniam si sciamus verum appendicum vsum, apertè cognoscemus nullum in his ossibus ipsarum esse opus. Verum in his vertebris vnum obseruato quaeso, quod ego maixima eum animi voluptate fortasse primus obseruaui. Ipsas ex tribus partibus osseis dum oritur puer, & quasi per integrum annum con stare: quarum vna est corpus ipsum, geminae reliquae illae sunt, quae foraminis medullae latera efformant. Hae corporis lateribus dextro & sinistro, & inter se vbi spina est, cartilagine ligantur, quae postea ossea facta iuncturas delet. Hoc in omnibus verùm est, excepta secunda, quae ex quatuor partibus constat, cor pore videlicet, & duabus posterioribus, quae latera constituunt, & quarto dente, qui quanuis processus vocetur ab omnibus anatomicis, est tamen re vera appendix, nuclearis figure, quae postea ita ligatur con uersis omnibus cartilaginibus in os, vt pars vertebrę & processus, potius quàm appendix esse videatur. De prima vertebra tecum libere agam, doctissime pater, (ingenuitatem quęso agnosce) hęc me decepit, quo niam in pueris, qui maturè orti statim mortui sunt, mihi visa est constare ex quinque partibus, in aliquot verò aliis ex tribus tantum. Cùm ex quinque constabat tales erant. Prima illa erat, quae anterior loco corporis collocata cum dente ligatur. Secunda & tertia laterales erant, in quibus cum inferiores, tum superiores sinus insculpri sunt, atque hae dictae partes secunda & tertia aliquando mihi visae sunt purae cartilagines. Qarta praeterea & quinta illae erant, quae reliquum totum foramen perficiebant. Cùm igitur secunda & tertia purae cartilagines essent, tres tantum partes osseas reperi, primam scilicet, quartam & quintam. Sed hoc apertè fateor me ob tenuitatem non ita certo eius historiam, sicuti reliquarum omnium tenere. Verùm mihi parcas, quoniam non omnia possumus omnes. Alius superueniet, qui aliquid adens haec mea perpoliet, aut ego, ni vires desint, idem in alio opere perfaciam.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 33.11-14","label":"33.11 to 33.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/33.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/33.11"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/35"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}