{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 39","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/39.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"duo significet & articulum ipsum humeri, & brachij etiam caput, quod in articulo continetur, ἐπωμίδα vocari autumo externum illud caput, ac minus, quod partim ab appen dice, partim verò à brachij osse, qua iunctum est ap pendici formatur. Quanquam Vesalius totam appendici ascribat, quod tamen nihil refert. Tuberculum hoc paruus veluti humerus est, maiori ac verò humero superadditus, vnde ἐπωμὶς dicta est. Hoc à deltoide musculo occupatur, atque digitis ipsis in viuentibus quoque hominibus tangi potest, & quem admodum ἐπιγοανὶς vocatur à quibusdam patella, vt testatur Galenus in secundo de officina Medici comm. tex. 14. Vel vt rectius dicam: cum ab Hipp. in lib. de Artic. ἐπχουνὴς vocetur in genu tuberculum illud acutius, quod à patella formatur, ita etiam ἐπωμὲς dicitur tuberculum hoc accutius ab Hippo crate, vti ego opinor, totaque etiam regio, quę ab ipso occupatur sub ἐπωμίδος nomine cognoscitur. Coniecturam hanc tibi propono, vt ipsius iudex sis atque etiam seuerus vindex, si à veritate aberrare videatur. De acromio loquens Galenus in libro de ossibus ait, quòd ab anatomicis quibusdam ἀκρώμιον vocatur articulus ille, quo iugulum & spina scapularum simul iunguntur, & quotiescunque mentionem facit dicti articuli Galenus ἀκρώμιον semper appellat, & aliquando etiam ἀκρωμιαίαν vt in quinto de Anat. admi. cap. tertio fecit. Alij fuere, qui ἀκρώμιον dixerunt esse quodam ossiculum tertium, quod inter iugulum & spinam scapularum collocatum sit. Huius sententiae fuit Eudemus, vt testatur Ruffus Ephesius in primo de appellatione partium corporis humani, atque Galenus hanc eandem opinionem ascribit Hipp. in quinto de Anat. admin. cap. 3. & in 13 de vsu part. cap. II. Quanquam in posteriori loco non videatur ipsi seni hoc adscribere, sed potius in hanc sententiam loqui. Verùm qui viderit priorem locum cognoscet ex mente Hippocratis in hoc posteriori esse loquutum, neque tantae inconstantiae, & vanita tis esse redarguendum Galenum. Quoniam in libro de ossibus variam quorundam anatomicorum opinionem proponit in quinto de Anat. adminHipp. sententiam explicat. in 13. verò de vsu part. illius ossis tertij, quod ex auctoritate Hipp. & aliorum quorundam in hominibus reperitur vsum disquirit. Quamobrem haec inconstantia dici minimè debet, eoque minus cum ipse articulum iuguli & scapularum ἀκρώμιον ferè semper appellarit. Ab his dissentit diuinus Vesalius, & schola anatomica, quae ab ipso sumpsit cum apertè asserant ἀκρώμιο esse processum ipsum, qui spinae scapularum additus cum iugu lo in articulum iungitur, hancque Hipp. mentem fu isse in primo de artic. planè testatur. Alij quoque fuere anatomici, qui per ἀκρώμιον intellexerunt ligamentum iuguli & scapularum: Huius sententiae fuit Ruffus Ephesius, atque diuinus Hippo, à quo Ruffus accepit, nam legimus in primo de Artic. tex.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 38.9","label":"38.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/38.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/38.9"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 40.1-5","label":"40.1 to 40.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/40.1"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}