{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 60","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/60.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Ab vndecima item costa pari ratione vna oritur chorda, quae inseritur in quintam. A decima item vna, quae in quartam, & à nona alia, quae in tertiam inseritur. Sic quoque ab octaua & septima geminae, quae in secundam & primam miplantantur, omnesque istae chordae musculi distincti videntur, ita tamen inuicem, & cum praedicto quarto in superficie complicati, vt partes ipsius videantur, cùm re vera non sint. Dum igitur quartus musculus sex inferiores costas deorsum trahit, reliquas etiam supe riores sex prędictorum additamentorum ope mouet, cùm tamen re vera vsque ad primam minimè ascendat. In sexto thoracis musculo obseruaui, quòd ab omnibus anatomicis qualis potius in canibus re periatur, quàm qui in homine sit descriptus carnosus totus, tenuis, atque septem constarum integrarum cartilagines occupans. Quae notae vt plurimum in hominibus non inueniuntur. Nam musculus hic potius neruosus est, quàm carnosus, ita vt quibusdam in partibus neruosa tella videatur carne infracta. Neque Dieted by Goog Neque vnquam vltra secundam costam vel ipsius cartilaginem ascendit, quod ego obseruaui in omnibus cadaueribus quae adhuc secui. Accidit etiam aliquando, vt ad secundam ipsam costam non pertingat. Quare mihi credas, quòd neque totus carnosus est, neque omnes integrarum costarum cartilagines occupat. Reperio deinde tres alios musculos, quos ego thoracis proprios esse opinor, quique nisi addantur, non adsunt instrumenta, quibus ad superiora thorax ipse elleuatur. Nam primus musculus thoracis à reliquis anatomicis huic muneri dessignatus, cùm à iugulo oriatur, iugulum verò ipsum ossi pectoris, atque accomio, quod thoraci innititur copulatum sit, non potest validè omnium costarum eleuationi inseruire. Tertius deinde thoracis musculus eleuationi costarum ab anatomicis praepositus, quamuis illas attollat, tamen quia paruus atque obliquus debilem insertionem habet, solus hanc muneris functionem integrè obire non potest. Quamobrem absurdum minimè esse iudicarim, si pro septimo thoracis musculo addatur ille, qui neruoso principio ortus ab interna facie processuum transuersalium tertiae, quartae, quintae, & sextae vertebrae ceruicis, carnosiorque factus inseritur in primam costam, vt illam ac totum simul thoracem attollat, hic à nemine est descriptus. Cui octauus adiungitur, secundus scilicet inter dorsales à Vesalio connumeratus, qui oritur ab omnium vertebrarum ceruicis transuersis processibus (quanquam prima & secunda aliquando hyiiij excipiantur) atque inseritur in primam costam, & aliquando etiam in secundam thoracis: & quamuis ortus istius musculi neruosus sit, insertio vero carnosa cum vice versa potius esse deberet, hoc tamen impedimento minimè sit, quoniam partis ratio vnde originem ducit hoc postulat.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 59.5-9","label":"59.5 to 59.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/59.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/59.5"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/61"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}