{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 70","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/70.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Quare cùm in homine hic quoque musculus sit, iustum est, vt quatuor describantur ani musculi, non autem tres tantùm, vt ab anatomicis factum est. Ad musculos mouentes femur veniamus, in quibus penitus mihi non satisfaciunt huius artis magistri. Quoniam pro quinto musculo ita insignem, atque ita variam carnis molem proponunt, vt in ipsorum historiis non musculorum diuisionem, sed potius vnionem mihi affectare videantur. Est enim dicti musculi principium, & fibrarum ductus, & insertio ipsa ita varia & multiplex, vt saltem plures habere partes (si vnus est) videatur, quae mea sententia erant describendae. Sique liceret ea, quae ab aliis tradita sunt penitus euertere, ego planè tot esse musculos dicerem, quot sunt partes istius quinti, cum inter se ortu, fibris, insertioue, tunicis, atque etiam aliqua ex parte vsu ipso varient. Sed demus vnum esse musculum, tu tamen audi quales sint ipsius partes, & quot numero, ac reliqua, quae ab aliis praetermissa sunt. Inter quae hoc principem te net locum, quod huic quinto debuerat etiam octauus musculus à diuino Vesalio descriptus adscribi. Quoniam ita istius pars est, vti reliquae omnes à oste dibzy G Google me explicandae. At hoc minimè factum est. Scio, neque reuocare tento, sed voluissem, quod cùm ex tot partibus quintum constituant musculum, vt contractior, & ideò facilior enumeratio musculorum femur mouentium sit (nimia enim rerum multitudo ex omnium sententia confusionem parit) ita etiam vt adhuc breuior esset, octauum huic quinto adiunxissent. Quoniam ita cum isto quadrat, vt reliquae omnes partes, quae octauo isto excepto quatuor numero sunt. Atque harum prima à Vesalio minimè descripta oritur ab osse pubis à linea superiori nerueo principio, ac descendens inseritur in lineam femoris asperam suo fine. Huius tamen pars vna definit in quandam ἀπονεύροσιν, quae vnitur cum tendine quartae partis iam dicendae, atque inseritur in alterum femoris caput, quod internum ac inferius genu ipsum constituit: haecque pars statim subiacet, & quasi quoque coniuncta est cum musculo octauo. Secunda pars quinti, vt ait Vesalius oritur à rota fermè linea, qua ossa pubis simul iunguntur. Haec satis carnosa, & lata obliquis fibris descendens, implantatur in partem superiorem asperae lineae femoris. Tertia pars ita vario fibrarum genere constans, vt geminus musculus videatur nam quae superiores sunt fibrae quasi transuersae, inferiores verò plurimae obliquae sunt) oritur ab appendice coxendicis, atque à toto coxendice in gyrum circa foramen latum, quod nonus musculus occupat. Principium autem carnosum, & aliquantisper nerueum est, à quo musculus descendens losted b vel pars dicta inseritur statim sub minore rotatore in totam lineam asperam.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/69"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/71"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}