{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 73","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/73.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"At in venis ita textae sunt hae fibrę cum obliquis ac transuersis, vt nullo modo moueri possint, eoque minus cum carne vacent, & in po tentia potius, quàm actu esse videantur, nisi dicamus miraculo diuino moueri, quod philosophus naturalis non concedet. Quod autem posteriori attractione & aequiuoca sanguinem attrahant fibrae rectae, procul omni dubio concedi potest, cùm ipsae quoque alantur. Verùm animaduertendum est, quòd neque hac specie attractionis priuandae sunt transuersae, neque obliquae, cùm omnes alantur, vel ad ipsas alimentum aequè feratur. Quare ego colligam vlla ratione fieri posse, quòd rectae venarum fibrae faciant ad veram humorum attractionem. Idem assero de transuersis expellentibus. Quoniam si expellere debent, opus est vt loco moueantur, quamuis postea (teste enim Aristotele deficit expellentis motus) ipsarum motus defecturus sit: mo tus autem iste adesse minimè potest, quoniam ita contextae, implicataeque sunt, vt potentia potius, quàm actu inesse videantur, ac praeterea quod maioris momenti est, excarnes sunt. Sin autem expellunt aequiuocè ita vt illud, quod expulsum dicitur se ipsum mouens illas tanquam contrarium fugiat, idem scias commodè de rectis etiam dici posse. In obliquis praeterea quaero, quomodo retineant, tracti, an aequiuoca, anve vera retentione, in aequiuoca consentimus, quia sanguis seipsum mouens ad illas illic se etiam ipsum sistit, atque principium huius retentionis in sanguine intrinsecum est, at in vera dissentimus, quoniam opus est fibras istas, si quid agere debent, se ipsas contrahere, quod si contrahantur in se ipsas cauitatem contentam per obliquum angustiorem reddent, & per consequens obliquè exprimendo expellent. Quare istarum motus ad expressionem potius faciet, quàm ad retentionem.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 72-2","label":"VCVDIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/72-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/72-2"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 74.1-4","label":"74.1 to 74.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/74.1"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}