{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 85","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/85.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Cùm igitur omnia, quae obseruarim in historia venarum & arteriarum, aut saltem ea, quae maioris momenti mihi visa sint, tibi communicarim. Iam ad neruos venio, in quibus primùm probare non possum anatomicorum illam sententiam, Quòd nerui vsque ad extremum duabus tunicis cerebri modo induantur. Nam quamuis in disputatione neruorum asseram quemlibet ipsorum ex triplici illa substantia constare: haec tamen ratione potiusque sensu distinguuntur, neque exceptis visoriis alicuius nerui, durius molliusque simul indumentum per anatomen indicari poterit. De transmissione verò ac fluxu spirituum animalium per neruos, an fiat, nec ne, deque vsu neruorum, quo alij molles inseruiant sensui, alij verò duriores motui non requirit hic locus vt agam, cùm alibi difusius atque oportunitus de hac re tractaturus sim. Processus cerebri mammillares descripsere anatomici omnes, quos etiam olfaciendi organa appellarunt. Verùm ita negligenter aut obseruarunt, aut explicauerunt, vt neque ortum, neque formationetu ipsorum docuerint. Et quidem in hominibus horum cognitio satis difficilis est, quia nimis tenues ac parui sunt, vnde accidit nos reliquis animalibus in hoc sentiendi actu valde esse inferiores. At in brutis vti bobus, capris, ouibus, ac similibus aliis haud difficile est videre oculis apertis, quod processus isti ab extremis ventriculis anterioribus oriuntur, atque foramen manifestum è ventriculo quoque in quemque processum pertingit. Isti meatum habent ab hoc foramine vsque ad colatorium os, qui meatus pro ratione processus magnus aut paruus est. Nam in bouino processu magnus, in humano verò angustissimus est, atque ita angustus, vt nisi in recentissimo, atque integerrimo cerebro tractetur, nunquam patere possit. Quod fortasse in causa fuit, vt reliquis anatomicis horum processuum historia minimè cognita fuerit. Per eosdem processus ac canales ipsorum aerem & vapores ad cerebri ventriculos deferri opinor mi doctissime Petre. Sed in his non amplius immoremur, cùm ad reliquos neunos sit deueniendum. Horum Vesalius primum par diuino quodam modo explicauit, neque quicquam ad illa, quae ipse tradidit addi potest, nisi quod cerebri substantiam mollem in se continent, quae per expressionem in lucem venit, indicatque hoc raram esse istorum structuram, non autem manifesto canali perforatam, per quam facilimè spiritus, atque iidem copiosissimi refertim ad oculos meare possunt. Vtinam autem hic diuinus magister ita adamusim reliqua neruorum paria delineasset, vti hoc primum fecit. Quoniam ego ad alia nunc declinarem.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 84-2","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/84-2"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/86"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}