{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes anatomicae. Paris 92.1-5","citation":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 92.1-5","ref":"92.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.1.md","author":{"name":"Gabriele Falloppio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio"},"work":{"title":"Observationes anatomicae. Paris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Scias autem quòd si qua in parte anatomes laboraui, ac insudaui, haec illa fuit, vt apertis oculis cognoscerem auditorij organi structuram, atque huius quinti nerui ductum. Sed ad rem. In osse petroso in cauitate capitis contento, atque in facie eius, quae posteriora respicit, inest quodam foramen, vel meatus satis insignis, qui rectè versus exteriora aliquantisper os dictum perforat, parum autem procedit, quia statim occeatur. Sinus hic in puerulorum ossibus breuior est, & cuiusdam fornicati antri, vel porticus etiam speciem habet, in adultis verò adaucto osse, mutataque priori specie meatus ac cuniculi formam penitus recipit. Ad hunc igitur vterque neruus mollis scilicet auditorius à me vocatus & durior etiam venit, atque vtrique meatum vsque ad extremum vbi finit subeunt. Tunc durior reperto proprio canali (quem meatum caecum fal sò appellant) in latere dicti antri, quòd partem cerebri anteriorem respicit, per os petrosum perforatum fertur sub illa superficie, quae per anterior est, ibique aperto aliquantisper canali comitem admit tit arteriam, quae oritur ab illa, quae per membranam duram disseminatur, postquam caluariam ingressa est. Neruus hic cùm prius per petrosum versus anteriora iuerit, tunc admissa arteria, reflexoque ductu per idem os ad posteriora recurrit, sed ita obliquè vt inferiora etiam atque exteriora simul perat, ac descendit in cauitatem illam in osse contentam, quam tympanum supra ego appellaui, perque illam labitur, latens semper in proprio canali osseo, veluti in fistula quadam, quam ego aquae ductum, cùm tympanum in superioribus describerem, nominaui. Quo quidem artificioso ductu fit, vt iste neruus transeat, & non transeat per \" transeat quidem, quia per canatympanum lem qui in tympano est, iter facit, non transeat verò, quia non in cauitate, sed in proprio canali continetur: hoc tamen nullius momenti est.","prev":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 91","label":"ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/91"},"next":{"citation":"Observationes anatomicae. Paris 92.6-7","label":"92.6 to 92.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/92.6"},"credit":{"text":"Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}